PL 111, col. 24

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Et haec Trinitas unus est Deus, solus bonus, magnus,
aeternus, omnipotens. Ipse sibi unitas, divinitas,
magnitudo, bonitas, omnipotentia, et quidquid
ad se substantialiter dicitur. Non ita in relativis
vocabulis intelligendum est vel dicendum,
quia dici non potest, Pater sibi Pater, vel Filius
sibi Filius, vel Spiritus sanctus sibi Spiritus sanctus:
sed haec relativa vocabula ad aliam personam
referuntur. Nam et hoc nomen quod Spiritus dicitur,
non semper secundum id quod refertur ad
aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam
significat, intelligitur. Omnis enim incorporea natura
spiritus in Scripturis sacris appellatur. Unde
non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed
omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum

congruit. Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus,
ne duo in Trinitate filii suspicarentur. Ideo non
praedicatur ingenitus, ne duo patres in ipsa Trinitate
credantur. Procedens autem dicitur, testimonio
Domini dicentis: Cum autem venerit paraclitus,
quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis,
qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de
me [(Joan. XV)]
; et rursum: Ille, inquit, clarificabit,
quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Hic autem
non solum natura procedit, sed semper ad
peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit.
Hoc interest inter nascentem Filium et procedentem
Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur,
Spiritus sanctus ex utroque procedit. Et ideo dicit
Apostolus: Qui autem Spiritum Christi non habet,

hic non est ejus [(Rom. VIII)]
. Nam Pater nunquam
legitur missus, Spiritus vero missus; ut est illud
Dominicum: Paraclitus, inquit, Spiritus sanctus,
quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit
omnia et suggeret vobis omnia [(Joan. XIV)]
. Paraclitus
enim Graece, Latine interpretatur consolator, a consolatione;
paraclisis enim consolatio interpretatur.
Christus enim eum lugentibus misit, postquam ab
eorum oculis ipse in coelum ascendit. Consolator
enim tristibus mittitur, secundum illam ejusdem
Domini sententiam: Beati lugentes, quoniam ipsi
consolabuntur [(Matth. V)]
. Ipse etiam dicit: Tunc
lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus [(Matth. IX)]
.
Item paraclitus, pro eo quod consolationem
praestat animis qui gaudium temporale amittunt.

Alii paraclitum Latine oratorem vel advocatum
interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit:
Ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae; ab
ipso sancta Scriptura inspirata est. Ideo Spiritus
sanctus septiformis nuncupatur, propter dona quae
de divinitatis ejus plenitudine particulatim quique,
ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim
spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et
fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris
Domini dicitur [(Isa. XI)] . Spiritus autem principalis
in psalmo quinquagesimo legitur. Ubi quia
tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt,
ideo quia scriptum est: Deus Spiritus est [(Joan. IV)]
.
Quod enim non est corpus, et tamen est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.