PL 111, col. 25

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt enim
ibi nonnulli Trinitatem significari: in Spiritu principali
Patrem, in Spiritu recto Filium, in Spiritu
sancto Spiritum sanctum. Spiritus sanctus ideo donum
Dei dicitur, eo quod datur. A dando enim donum
est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum
Jesum Christum, cum post ejus resurrectionem
a mortuis ascendit in coelum, dedisse Spiritum
sanctum: quo credentes impleti, linguis omnium
gentium loquebantur. In tantum donum Dei est in
quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud
se autem Deus est, apud nos donum est, sed sempiterne
Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis
prout vult, gratiarum dona [(I Cor. XII)] . Nam et prophetis,
quibus vult, impartit; et peccata, quibus

vult, dimittit: nam peccata nostra sine Spiritu sancto
non donantur. Spiritus sanctus inde charitas
proprie nuncupatur: vel quia naturaliter eos a quibus
procedit, conjungit et se unum cum eis esse
ostendit; vel quia in nobis id agit, ut in Deo maneamus,
et ipse in nobis. Unde et in donis Dei nihil
majus est charitate, et nullum est majus donum Dei
quam Spiritus sanctus. Ipse est et gratia: quae quia
non pro meritis nostris, sed voluntate divina gratis
datur, inde gratia nuncupatur. Sicut unicum Dei
Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum
sit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus universaliter
sapientia: ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur
vocabulo charitatis, cum sit Pater et Filius universaliter
charitas. Spiritus sanctus digitus Dei esse,

in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim
unus evangelista dixisset: In digito Dei ejicio daemonia [(Luc. XI)]
,
alius hoc idem ita dixit: In Spiritu
Dei ejicio daemonia [(Matth. XII)]
. Unde et digito Dei
scripta lex est, data die quinquagesima ab occisione
agni: et die quinquagesima venit Spiritus sanctus
a passione Domini nostri Jesu Christi. Ideo autem
digitus Dei dicitur, ut ejus operatoria virtus cum
Patre et Filio significetur. Unde et Paulus ait: Haec
autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens
singulis prout vult [(I Cor. XII)]
. Sicut autem
per baptismum in Christo morimur et renascimur,
ita Spiritu signamur, qui est digitus Dei et spiritale
signaculum. Spiritus sanctus idcirco in columbae
specie venisse scribitur, ut natura ejus per avem

simplicitatis et innocentiae declaretur. Unde et Dominus: Estote,
inquit, simplices sicut columbae [(Matth. X)]
.
Haec enim avis corporaliter ipso felle
caret, habens tantum innocentiam et amorem.
Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur pro
eo quod in apostolorum Actibus per divisionem
linguarum ut ignis apparuit: qui et insedit super
unumquemque eorum [(Act. II)]
. Propterea autem diversarum
linguarum gratiam apostolis dedit, ut
idonei efficerentur fidelium eruditione populorum.
Quod vero supra singulos sedisse memoratur, id
causae est ut intelligatur per plures non fuisse divisus,
sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus
mos est. Hanc enim habet naturam ignis accensus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.