PL 111, col. 29

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

ordines angelorum et dignitates intelliguntur.
Et pro hac ipsa distributione officiorum, alii
throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates
dicuntur, pro certis dignitatibus quibus invicem
distinguuntur. Virtutes angelica quaedam ministeria
perhibentur, per quas signa et miracula in
mundo fiunt, propter quod et virtutes dicuntur. Potestates
sunt quibus virtutes adversae subjectae sunt,
et inde potestatum nomine nuncupantur, quia maligni
Spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum
noceant quantum cupiunt. Pincipatus sunt hi qui angelorum
agminibus praesunt: qui pro eo quod subditos
angelos ad explendum mysterium divinum disponunt,
principatus vocabulum acceperunt. Nam alii
sunt qui administrant, alii qui assistunt sicut et per

Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et
decies centena millia assistebant illi [(Dan. VII)]
. Dominationes
sunt hi qui etiam virtutibus et principatibus
praeeminent; qui pro eo quod caeteris angelorum
agminibus dominantur, dominationes vocantur. Throni
sunt agmina angelorum qui Latino eloquio sedes
dicuntur; et vocati throni, quia illis praesidet conditor,
et per eos judicia sua disponit. Cherubim autem
et ipsi sublimes coelorum potestates et angelica ministeria
esse perhibentur, qui ex Hebraico in linguam
nostram interpretantur, scientiae multitudo. Sunt
enim sublimiora agmina angelorum; qui pro eo quod,
vicinius positi, divina scientia caeteris amplius plena
sunt, Cherubim, id est plenitudo scientiae, appellantur.
Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium

arcae facta ex metallo, propter significandam angelorum
praesentiam, in quorum medio ostenditur Deus. Seraphim
quoque similiter multitudo est angelorum,
qui ex Hebraeo in Latinum ardentes vel incendentes
interpretantur. Qui idcirco ardentes vocantur, quod
inter eos et Deum nulli alii angeli consistunt; et ideo
quantum vicinius coram eo consistunt, tanto magis
claritate divini luminis inflammantur. Haec igitur vocabula
agminum angelorum ita sunt specialia ordini
singulorum, ut tamen sint ex parte communia omnium.
Nam [licet] throni, Dei sedes, in quorumdam
angelorum ordine specialiter designentur, tamen dicitur
per Psalmistam: Qui sedes super cherubim [(Psal. LXXIX)]
.
Sed ideo isti ordines angelorum privatis
nominibus appellantur, quia hoc ipsum officium

in proprio ordine plenius acceperunt: et cum sint
omnibus officia communia, proprie tamen et nomina
suis ordinibus deputantur. Unicuique enim, sicut
praedictum est, propria officia sunt injuncta, quae
promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia
angeli et locis et hominibus praesunt, prophetae testatur
angelus dicens: Princeps regni Persarum restitit
mihi [(Dan. X)]
. Unde apparet nullum esse locum
cui angeli non praesunt. Hic est ordo vel distinctio
angelorum, qui post lapsum malorum in coelesti jugore
[ Forte vigore] perstiterunt. Nam postquam apostatae
angeli ceciderunt, hi perseverantia aeternae
beatitudinis solidati sunt. Unde et post coeli creationem
in principio repetitur: Fiat firmamentum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.