PL 111, col. 30
De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne
[(Gen. I)] ;
nimirum ostendens quod post ruinam angelorum
malorum hi qui permanserunt, firmitatem
aeternae perseverantiae consecuti sunt, nullo jam lapsu
aversi, nulla superbia cadentes: sed firmiter in Dei
amore et contemplatione manentes nihil aliud dulce
habent, nisi eum a quo creati sunt. Quod autem duo
seraphim in Isaia leguntur, figuraliter Veteris et Novi
Testamenti significationem ostendunt. Ideo vero faciem
et pedes Dei operiunt, quia praeterita ante
mundum, et futura post mundum scire non possumus,
sed media tantum eorum testimonio contemplamur.
Singuli senas alas habent, quia de fabrica
tantum mundi, quae in sex diebus facta sunt, in
praesenti saeculo novimus. Quod clamant ter, Sanctus,
alter ad alterum, Trinitatis in una divinitate
demonstrat mysterium. Sed quid prodest nos de angelicis
spiritibus ista perstringere, si non studeamus
haec etiam ad nostros profectus congrua consideratione
derivare? Quia enim superna illa civitas ex angelis
et hominibus constat: ad quam tantum credimus
humanum genus ascendere, quantos illic contigit
electos angelos remansisse; sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum
Dei;
debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus
supernorum civium ad usum nostrae conversationis
trahere, nosque ipsos ad incrementa virtutum
bonis studiis inflammare. Quia enim illuc ascensura
creditur tanta multitudo hominum, quanta
multitudo remansit angelorum, superest ut ipsi quoque
homines qui ad coelestem patriam redeunt, ex
eis agminibus aliquid, illuc revertentes, imitentes
[ Forte imitentur]. Distincte namque conversationes
hominum singulorum agminum ordinibus congruunt,
et in eorum sortem per conversationis similitudinem
deputantur. Nam sunt plerique qui parva capiunt,
sed tamen haec eadem parva pie annuntiare fratribus
non desistunt: isti itaque in angelorum numerum
currunt. Et sunt nonnulli qui, divinae largitatis
munere refecti, secretorum coelestium summa et capere
praevalent et nuntiare: quo [ Forte quomodo hic et infra
] ergo isti non inter archangelorum numerum
deputantur? Et sunt qui mira faciunt, signa
valenter operantur: quo igitur isti, nisi ad supernarum
virtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt
nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos
spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae
potestatis ejiciunt: quo itaque isti meritum
suum, nisi inter potestates [potestatum] coelestium
numerum sortiuntur? Et sunt nonnulli qui acceptis
virtutibus etiam electorum hominum merita trans
cendunt; cumque et bonis meliores sunt, electis quo
que fratribus principantur: quo ergo isti sortem
suam, nisi inter principatuum numerum, acceperunt?
Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis
vitiis omnibusque desideriis dominantur, ut ipso jurmunditiae
dii inter homines vocentur; unde et ad
Moysen dicitur: Ecce constitui te Deum Pharaonis [(Exod. VII)]
:
quo ergo isti, nisi inter numeros dominatuum,
currunt? Et sunt nonnulli qui, dum sibi