PL 111, col. 31

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

metipsis vigilanti cura dominantur, dum se sollicita
intentione discutiunt, divino timori semper inhaerentes,
hoc in munere virtutis accipiunt ut judicare
recte et alios possint: quorum profecto mentibus
dum divina contemplatio praesto est, in his, velut in
throno suo, Dominus praesidens, aliorum facta examinat,
et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat.
Qui ergo isti, nisi conditoris sui throni sunt? Vel quo
nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur?
Per quos dum sancta Ecclesia regitur, plerumque de
quibusdam suis infirmis actibus etiam electi judicantur.
Et sunt nonnulli qui tanta Dei ac proximi
dilectione pleni sunt, ut jure cherubim nominentur.
Quia enim, ut praefati sumus, cherubim plenitudo
scientiae dicitur, et Paulo dicente didicimus: Quia

plenitudo legis charitas [(Rom. XIII)]
; omnes qui Dei
et proximi charitate caeteris amplius pleni sunt, meritorum
suorum sortem inter cherubim numero perceperunt.
Et sunt nonnulli qui, supernae contemplationis
amore accensi, in solo conditoris sui desiderio
anhelant, nil jam in hoc mundo cupiunt, solo aeternitatis
amore pascuntur, terrena quaeque abjiciunt,
cuncta temporalia mente transcendunt, amant et ardent:
atque in suo ipso ardore requiescunt, amando
ardent, loquendo et alios accendunt; et quos verbo
tangunt, ardere protinus in Dei amore faciunt. Quid
ergo istos, nisi seraphim, dixerim, quorum cor in
ignem conversum lucet et urit: quia et mentium
oculos ad superna illuminant, et compungendo in
fletibus vitiorum rubiginem purgant: quia ergo ita

ad amorem sui conditoris inflammati sunt, quo isti,
nisi inter seraphin numerum, sortem suae vocationis
acceperunt? Vae autem animae quae in se de his
bonis quae enumeravimus, minime aliquid recognoscit,

I. De Adam et posteris ejus usque ad patriarchas.
Adam, sicut beatus Hieronymus tradidit, homo seu
terrenus,
sive terra rubra interpretatur; ex terra enim
facta est caro, et humus hominis faciendi materies
fuit. Hic figuram Christi gestavit. Nam sicut sexta
die formatus est ad imaginem Dei, ita sexta mundi
aetate Filius Dei formam carnis induit, ut reformaret
hominem ad similitudinem Dei.
Eva interpretatur vita, sive calamitas, sive vae.
Vita, quia origo fuit nascendi; calamitas et vae, quia
per praevaricationem causa exstitit moriendi. A cadendo
enim nomen assumpsit calamitas. Alii autem
dicunt quod ob hoc Eva vita et calamitas sit appellata,
quia saepe mulier viro causa salutis est, saepe
calamitatis et mortis, quod est vae. Designat autem
Ecclesiam sponsam Christi factam per lavacri ministerium,
quod de latere morientis Christi profluxit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.