PL 111, col. 32

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

eique adhuc vae deterius imminet, sed privatam
se donis intelligit et nequaquam gemit. Quisquis
ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde,
quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum
munera, et virtute qua possumus, ad amorem tantae
sortis anhelemus. Qui in se donorum gratiam minime
recognoscit, gemat; qui vero minora in se
cognoscit, majora aliis non invideat. Angelorum enim
nomine potestates supernae, ut supra ostendimus,
designantur, ut in psalmo: Qui facit angelos suos spiritus [(Psal. CIII)]
.
Angelus autem typice Dominus Jesus
Christus nuncupatur, id est, nuntius paternae voluntatis.
Unde propheta ait: Venit ad templum suum
dominatorem, quem vos vultis, et angelus testamenti,
quem vos desideratis. Angelus Joannes praecursor in

Malachia vocatur, ut est illud: Ecce mitto angelum
meum ante faciem tuam [(Malach. III)]
. Simili quoque
modo et in Apocalypsi, ubi praelia describuntur, ita
legitur: Vidi angelum Dei fortem volantem per medium
coelum [(Apoc. XIV)]
. Angeli sancti praedicationes
vocantur, de quibus Dominus ad Job pro diabolo
loquens ait: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et
territi purgabuntur [(Job. XLI)]
. Et alibi: Angeli pacis
amare flebunt [(Isa. XXXIII)]
. Et in Apostolo: Apparuit
angelis [(I Tim. III)]
. Quod nomen non per naturam,
sed per officium ministrationis sortiti sunt.
Angelus diabolus in Apostolo nuncupatur, ubi ait: Etiam si angelus de coelo evangelizaverit vobis praeter
quod evangelizavimus, anathema sit
[(Gal. I)]
. Similiter
et angeli immundi spiritus nuncupantur, ubi idem.

Apostolus ait: Nescitis quia angelos judicabimus?
quanto magis saecularia! [(I Cor. VI.)]
His vero exempla
similia, qui Scripturas legit, invenire poterit.
LIBER SECUNDUS.
CAPUT UNICUM. DE HOMINIBUS QUI QUODAM PRAESAGIO NOMINA RECEPERUNT.
Cain interpretatur possessio. Unde etymologiam
ipsius pater exprimens ait: Cain, id est, possedi hominem
per Deum [(Gen. IV)]
. Idem et lamentatio, eo
quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam
sui sceleris dederit. Hic autem frater, qui aetate major
eumdem Abel occidit in campo, populum priorem

significat, qui interficit Christum in Calvariae
loco.
Abel enim interpretatur luctus: quo nomine praefigurabatur
occidendus. Idem et vanitas, quia cito
solutus est atque subtractus. Hic pastor ovium Christi
tenuit typum, qui est verus pastor et rector fidelium
populorum: unde et animam suam posuit pro
ovibus suis.
Seth, qui interpretatur resurrectio vel positio, eo
quo per interfectionem fratris natus quasi resurrectio
illius appositus sit. Hic demonstrat Christum Jesum,
in quo est vera resurrectio et vita fidelium.
Enos juxta propriae linguae varietatem homo vel vir
dicitur, et congrue hoc vocabulum habuit; de eo
enim scriptum est: Tunc initium fuit invocando nomen

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.