PL 111, col. 33

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Domini [(Gen. IV)]
, licet plerique Hebraeorum arbitrentur
quod tunc primum in nomine Domini et in
similitudine ejus fabricata sunt idola. Declarat Ecclesiam
in spe viventem, quandiu ad beatitudinem
promissae felicitatis perveniat.
Enoch, filius Cain, dedicatio interpretatur. In ipsius
enim nomine civitatem postea aedificavit Cain. Significat
autem impios in hac vita tantum esse fundatos.
Cainan lamentatio vel possessio eorum interpretatur.
Sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen,
quod est Cainan, facit possessio eorum. Significat
autem appetitores carnalium voluptatum, qui tantum
de praesentis vitae deliciis sollicitudinem gerunt.
Chus Hebraice Aethiops interpretatur, [ex] posteritate

sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt
primogeniti Aethiopes. In cujus terra dicitur beatus
Job habitasse cum in capite libri illius ita scriptum
est: Vir erat in terra Chus nomine Job [(Job. I)]
. Idcirco
sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut ejus meritum
virtutis exprimatur. Chus namque quis nesciat
quod sit terra gentilium? Gentilitas autem obligata
vitiis exstitit, quoniam cognitionem sui Conditoris
ignoravit. Dicatur itaque ubi habitaverit, ut hoc ejus
laudibus proficiat quod bonus inter malos fuit. Neque
valde est laudabile bonum esse cum bonis, sed bonum
esse cum malis.
Enoch autem, filius Jared, interpretatur dedicatio,
sicut et superior. Ipse genuit Mathusalam, ambulavitque
cum Deo, et non apparuit: quia tulit illum

Deus [(Gen. IV)]
. Hic septimus ab Adam translatus est,
et significat septimam requiem futurae resurrectionis,
quando transferentur sancti in vitam perpetuae
immortalitatis, et dedicabuntur habitaculum Dei in
Spiritu sancto.
Mathusalam interpretatur mortuus. Est evidens etymologia
nominis. Quidam enim eum cum patre translatum
fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt. Ob
hoc signanter transfertur mortuus est, ut ostenderetur
non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo
fuisse defunctum. Soli enim octo homines
in arca diluvium evaserunt. Significat autem idem
Mathusalam eos qui huic mundo tantum dediti sunt,
et futuram vitam non quaerunt. Hi enim licet longaevi
fuerint super terram, tamen veraciter moriuntur,

quia aeternae vitae participes existere non mereatur.
Lamech autem percutiens interpretatur. Iste enim
percutiens interfecit Cain. Quod etiam ipse postea
se perpetrasse uxoribus confitetur. Hic saeculi hujus
figuram tenet, cujus peccatum Christus per sanguinis
sui effusionem post septuaginta septem mundi generationes
absolvit, juxta quod eas evangelista Lucas
scribit.
Noe vero requies interpretatur. Ab eo igitur quod
sub illo omnia retro quieverint per diluvium, appellatus
est requies. Significat autem Noe per omnes
actus suos Christum. Noe enim, ut diximus, requies
interpretatur, et Dominus dicit: Dircite a me quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.