PL 111, col. 795
Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne
causam, caeteris omissis vel potius ad aptum tempus
reservatis, si forte Dominus per immensam pietatis
suae gratiam voluerit sanitatem mihi tribuere, facultatemque
legendi atque scribendi conferre, modo
praesens opus expositionis videlicet Jeremiae prophetae,
quod bonae memoriae genitori vestro Ludovico
Augusto adhuc vivente inchoaveram, et post
obitum ejus consummaveram, vestrae devotioni simul
et auctoritati committo, ut habeatis illud legatisque,
et ad bonum studium nostrum exercendum
cum nostris eo utamini. Et quoniam plurimorum
diversae sunt voluntates, et differunt ingenia vacillantque
sententiae, placuit mihi te unum ac solum
judicem, ac benevolum et sapientissimum expetere,
sanctissime atque augustissime imperator Lothari,
cujus mentem divina sapientia illustrans, non permittit
fraude invidorum corrumpi, nec versutia perversorum
seduci: sed in aequitatis et justitiae regula
conservans, per viam veritatis sedulo deducit. Tibi
ergo aequo judici opus offero, ut tuo examine ad purum
probetur, et tua auctoritate contra invidos
aemulorum morsus tueatur. Cum enim habuerim te
propitium et benignum judicem, pro nihilo aliorum
opiniones falsas deputo, sed tui juris amator ac
sanctae tuae voluntatis devotus exsecutor, fidelis tibi,
Christo tribuente, quandiu vixero perseverabo.
Aeterna Dei bonitas et super omnia excellens majestas,
serenissimum ac piissimum Augustum ab hostibus
in terra diutius protegat illaesum, et postmodum
in coelis faciat perpetualiter regnare beatum.
Deus ad benefaciendum promptus est, ad puniendos
autem eos qui poena digni sunt, dissimulator,
cum possit quippe tacens sine contestatione venturi,
punire eos quos semel dignos supplicio judicavit,
nusquam hoc facit, sed etiamsi condemnaverit, dicit
quod sibi semper dicere propositum est, ut liberentur
a condemnatione per poenitentiam, qui condemnati
fuerant per delictum. Horum exempla cum
de Scripturis multa possimus accipere, sufficiunt
ad praesens incidentia, ut veniamus ad eorum quae
lecta sunt contemplationem. Ninivitae condemnati
erant peccatores a Deo, quia dicitur: « Adhuc enim
quadraginta dies, et futurum est ut Ninive subvertetur [(Jonae. III)] .
» Noluit Deus cum silentio punire
damnatos, sed dans eis locum poenitentiae et conversionis,
misit ad gentes Hebraeorum prophetam, ut
dicente illo, « adhuc quadraginta dies et Ninive
subvertetur, » qui condemnati fuerant ne perirent,
sed agentes poenitentiam impetrarent misericordiam
Dei. Qui in Sodomis et Gomorrhis consistebant,
diro jam exitio destinati, ut manifestum est
ex sermonibus Dei, quos locutus est ad Abraham.
Attamen quod suum erat fecerunt angeli, volentes
eos salvare qui se indignos salute judicaverant; dicentes
ad Loth: « Est aliquis tibi hic gener aut filii
aut filiae? [(Gen. XIX)] . » Neque vero ignorabant non
esse eos secuturos Loth, sed ostenderunt suam pariter
et ejus, qui eos miserat, benignitatem in homines