PL 111, col. 794

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

collegisse, et ipsorum sensus ubique servasse:
licet in aliquibus, brevitatis causa, propriis
sermonibus usus sim, notatis forinsecus eorum nominibus,
quorum verba aut sensus in pagella consistunt;
habeatque satis commodum compendium,
quando id quod in multis codicibus Patrum scrutari
debuit, in unum repererit collectum: nec jam sibi
laborare necesse esse inquirendo, ubi aliorum labore
quieti suae invenerit consultum. Ergo quoniam
nuper epistola de excellentia vestra, o imperator,
ad nos missa pervenit, hortans parvitatem meam ut
hujus prophetae librum vobis exponerem, ultimamque
partem Ezechielis prophetae, ab eo loco ubi expositionem
ejus beatus papa Gregorius in decima
homilia morali sensu atque allegorico finivit, ego

usque ad finem morali mysticoque sensu perducerem:
quod mihi arduum valdeque difficile visum
est, ut hoc, quod doctissimi et disertissimi Ecclesiae
magistri, ultra vires suas esse judicaverunt et stupendo
ab eo declinaverunt, ipse infirmus et debilis
et non tam corpore aegrotus quam etiam sensu minutus,
pertinaciter quasi ad hoc idoneus tentarer
aggredi. Qui licet aliquid magni nunquam fuerim,
tamen modo longe aliud me esse sentio quam fueram:
qui gravi aegritudine pressus jam saepius in
lectulo accumbo, quam ad scribendum vel ad legendum
in meditatorio sedeo. Idcirco quoniam « versa
est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem
« flentium [(Job. XXX)] , » libet me magis peccata
mea plorare quam cantu musicam sonare,

dicendo ad Dominum cum Propheta: « Incurvatus
sum et humiliatus sum usquequaque: rugiebam
a gemitu cordis mei: Et ante te est omne desiderium
meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est in me, et
deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum
meorum non est mecum [(Psal. XXXVII)] . » « Miserere
mei secundum magnam misericordiam tuam,
delens iniquitatem meam [(Psal. I)] , quoniam in te
confidit anima mea [(Psal. LVI)] . » « Ne projicias me
in tempore senectutis, et cum defecerit virtus mea,
ne derelinquas me [(Psal. LXX)] . » Igitur ob hanc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.