PL 111, col. 793
Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Post Commentariolos quos mea parvitas in Heptateucum,
et in libros Regum, atque in Paralipomenon
edidit; post explanatiunculas historiarum
Esther, Judith et Machabaeorum, nec non et
voluminis Sapientiae atque Ecclesiastici, aliorumque
opusculorum meorum labores, ad extremum in Jeremiam
manum misi, ut collectis undique sanctorum
Patrum sententiis, hujus quoque prophetae
sensus aliquantulum avido lectori aperirem. Eaque
mihi ad hoc faciendum incubuit necessitas, ut quia
beati Hieronymi explanationes in hunc prophetam
nusquam ad integrum reperire potui, sed tantum
primos sex libros, qui pertingunt pene usque ad me
dietatem voluminis prophetici: sicut nec vir solertissimus
Cassiodorus Senator invenire se posse asserit,
quem tamen viginti libros inde scripsisse
testatur; cogentibus fratribus nostris, qui nobiscum
divinos libros scrutantur, ipse scribendi studium
impenderem: ac sic quod ex uno expositore et interprete
divinorum librorum efficere non potui, saltem
ex pluribus doctoribus eorumque diversis voluminibus
illorum petitioni satisfacerem. Nam fertur
Origenis quadraginta quinque homiliis praesentem
prophetam Attico sermone exposuisse. Ex quibus
quatuordecim tantum translatas inveni, quae me in
hoc opere non parum adjuvabant, explanationesque
caeterorum prophetarum, quas praefatus divinae legis
interpres edidit, multis in locis Jeremiae sententias
lucide exposuerunt. Sic et beatus papa Gregorius
non parum nobis in dictando profuit, qui in
diversis opusculis suis, more suo, divinorum librorum
sententias exponendo, istius quoque prophetae
plurima testimonia enodavit. His ergo omnibus consideratis,
unum opusculum condere disposui, quod
tamen in viginti libros dispartire decrevi, ne longitudo
librorum fastidium lectori faceret, imo brevitas
ad singula discutienda acutiorem redderet. Nec
me praesumptuosum aut superfluum quisquam in
conditione hujus operis debet dicere, quasi post
optimos et disertissimos expositores ego elinguis et
tenuis ingenii magnorum virorum studia temerario
ausu velim obfuscare, cum me viderit eorum sententias