PL 111, col. 804

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

positus, observa in consequentibus cum jubetur
prophetare ad omnes gentes; nam istiusmodi superscriptio
est quae prophetavit Jeremias super omnes
gentes Aelam, Damasci, Moab; et habebis quia prophetaverit
ad omnes gentes juxta id quod dictum
est: « Prophetam in gentibus posui te, » si tamen
volueris haec de Jeremia dicta sentire. Si autem intelligentiam
ad Dominum transferas, iste vere inter
universas gentes praedicavit. Est quippe sicut alia
similia, sic et propheta, ut est princeps sacerdotum,
ut est Salvator, ut est medicus; similiter et propheta
est. Moses annuntians de eo non solum prophetam,
sed admirabilem inter cunctos nominavit prophetam,
dicens: « Prophetam ex fratribus vestris
suscitabit vobis Dominus Deus: quasi me audite

eum. Et erit, quicunque non audierit prophetam illum,
interibit de populo suo [(Deut. XVIII)] . » Iste est propheta
constitutus in gentibus, et accepit gratiam a
Deo effusam in labiis suis, ut non solum cum praesens
aderat corpore, sed etiam nunc cum adest virtute
et spiritu, prophetet ad omnes gentes, et prophetia
sua ex toto orbe attrahat homines ad salutem.
Quod autem dicit: « Extendit Dominus manum suam
ad me, et tetigit os meum, et dixit ad me: Ecce
dedi sermones meos in os tuum, ecce constitui te
hodie super gentes, et regna eradicare. » Qui sic
beatus est, ut regna multa, quae Christo diabolus
ostendit, regna daemonum, regna peccati, eradicet,
his qui ei dati sunt a Deo sermonibus. Scriptum est
enim: « Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce

constitui te hodie super gentes et regna eradicare. »
Quomodo autem regna sunt plurima, plures sunt
similiter et gentes; nec potest aliquod regnum dici,
nisi quod sub se continet nationes. Verbi gratia dictum
sit: Regnat fornicatio in homine peccatore,
necesse est ut regnum fornicationis habeat gentes
suas. Ipsum illud generale delictum avaritiae et fraudis,
quo vix aliquis immunis est, habet regnum
suum, et sub regno uno multas possidet gentes, per
plurimas scilicet species avaritiae. Ob id opus est
sermonibus Domini, ut istiusmodi regna cum suis
gentibus evellantur. Salvator in Evangelio ostendit
dicens: « Omnis plantatio quam non plantavit Pater
meus coelestis, eradicabitur [(Matth. XV)] . » Sunt
quaedam intrinsecus in animis nostris insita, quae non

plantavit coelestis Pater: omnes quippe cogitationes
pessimae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta,
falsa testimonia, blasphemiae, plantationes sunt quas
non plantavit coelestis Pater. Si autem vis scire cujus
sit plantatio istiusmodi cogitatus, audi quia « inimicus
homo hoc fecit, qui superseminavit zizaniam
in medio tritici. » Instat ecce Deus, instat diabolus,
habentes semina. Si dederimus locum diabolo, inimicus
homo superserit plantationem, quoniam non
plantavit coelestis Pater, utique eradicandam. Sin
autem, repulso diabolo, locum dederimus Deo, gaudens
Deus super principale cordis nostri spargit semen
suum. Nec aliquis aestimet Deum triste quiddam
Jeremiae praecepisse, qui constitutus sit ad eradicationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.