PL 111, col. 805
Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne
regnorum et gentium. Bonitatis Dei istud indicium
est, eradicare vitia per sermones, inimica
coelestibus regnis regna destruere, et bellantes cum
sua gente evertere nationes, eradicare et subvertere.
Est quaedam aedificatio diaboli, est quaedam aedificatio
Dei. Quod super arenam exstruitur, diaboli est:
super nullo enim stabili robustoque solidatur. Quod
autem super petram aedificatur, hoc Dei est. Unde
et his qui ejus sunt, dicitur: « Dei agricultura, Dei
aedificatio estis [(I Cor. III)] . » Super gentes et regna
eradicare, et subvertere, et disperdere. » Si eradicatur
aliquid et eradicatio ipsa non disperiit, adhuc
permanet quod evulsum est. Si subruitur domus, et
lapides in ruina sunt integri, dissipata est domus,
non tamen perdita. Opus est igitur benignitate Dei
ut et eradicatio ipsa et subversio tota dispereat. Diligentius
lege quomodo eradicata perdantur. « Paleas
autem comburet igni inexstinguibili » Et:
« Ligate manipulos zizaniorum, et tradite eos igni. [(Matth. III)] .
» Sic ea quae sunt eradicata dispereunt.
Si autem vis scire quomodo et subversio redigatur
in nihilum, quomodo aedificationis pessimae materia
in pulverem comminuatur, domus ea quae propter
lepram distribui jubetur [(Levit. XIV)] , cum fuerit pulvis
effecta, extra civitatem projicitur, ut ne lapis
quidem ex ea residuus sit, juxta quod scriptum est:
« Similiter ut lutum platearum delebo eos [(Psal.
XVII)] . » Oportet quippe penitus interire malitiam.
Subversum est aliquid, lapides quoque illi qui destructi
sunt, conterantur, ne ad aliam aedificationem,
quam diabolus concinnare potest, assumi valeant.
Quid mihi prodest, si non pro eis quae eradicata et
suffossa sunt, meliora in me plantentur atque aedificentur.
Propterea Dei verba primum faciunt, quod
necesse est, eradicant, destruunt, perdunt, et post
haec aedificant atque plantant. Observavimus semper
in Scripturis sacris, primum ea quae videntur tristia
nominari, deinde ea quae hilariora sunt, secundo dici:
« Ego occidam, et ego vivificabo [(Deut. XXXII)] . »
Non dixit prius, Ego vivificabo, et postea, occidam.
Impossibile enim quod semel vivificabit Deus, aut
ab eo ipso, aut ab alio occidi, sed: « Ego interficiam
et ego vivificabo. » Quem interficiam? Paulum proditorem,
Paulum persecutorem; et vivificabo, ut fiat
Paulus apostolus Christi Jesu. Primum est, ut mala
auferantur a nobis: non potest in loco aedificationis
malae aedificare Dominus. « Quae enim participatio
justitiae et iniquitatis? Quae communicatio luci ad
tenebras? » Oportet malitiam ex imis sedibus eradicari:
oportet aedificationem pessimam ab animis nostris
penitus auferri, ut postea sermones Dei aedificent
atque plantent
« Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem
ego video. Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti,
quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam
illud. » [(Hieron.)] Pro virga vigilante Septuaginta baculum nuceum
transtulerunt. Laborandum
igitur nobis est ut breviter Hebraeam etymologiam