PL 111, col. 810

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

veritatis [(I Tim. III)] . » Unde Petrus et Joannes, qui putabantur
columnae Ecclesiae, dexteras dederunt Paulo
et Barnabae communionis. Nec hoc sufficit, sed « in
murum, ait, aeneum, » qui nulla violatur rubigine,
nec caesus imbribus deperit, sed vetustate fit fortior.
Eris autem talis contra reges et principes, et populum,
non cujuslibet loci, sed terrae, [iis] qui terrena
sapiunt et coelestia non noverunt, qui habent imaginem χοϊκοῦ
et non coelestis. Hi, inquit, « bellabunt
adversum te, et non praevalebunt. » Cur quaeso? Quae
est tantae fortitudinis causa, ut nec reges, nec principes,
nec sacerdotes, nec populi adversum unum
praevaleant? Sequitur: « Quia tecum ego sum, ait
Dominus, ut liberem te. » Si quando reges Juda, qui
interpretatur confessio, et principes ejus, et sacerdotes,

et populi, episcopi videlicet, presbyteri et diacones,
et vulgus vile atque ignobile, contra sanctum
virum consurgere voluerint, habeat fidei firmitatem
et timere desistat, quia Domino auxiliante superabit.
CAPUT II. Increpat propter sacerdotes et pastores: de fonte aquae vivae et cisternae turbida aqua: quod Jerusalem sit meretrix degenerans oblita Dei sui.
« Et factum est verbum ad me dicens: Vade et
clama in auribus Jerusalem dicens. » [(Hieron.)] Hoc
in Septuaginta non habetur, sed sub astericis de
Theodotionis editione additum est, qui verbum Hebraicum carath
pro quo nos diximus clama sive praedica,
interpretatus est lege. Et lectionem enim

et clamorem et praedicationem pro sui ambiguitate
significat. Aures autem Jerusalem pro auribus habitatorum
ejus debemus accipere.
« Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans
adolescentiam tuam et charitatem desponsationis
tuae, quando secuta es me in deserto, in
terra quae non seminatur. » Septuaginta: « Haec
dicit Dominus: Recordatus sum misericordiae
adolescentiae tuae, et dilectionis perfectionis tuae. »
Plenius hoc in Ezechiele dicitur, quando sibi Jerusalem
in matrimonio Dominus copulat, et sub
persona uxoris suis jungit amplexibus, sive, ut ardentiorem
monstret affectum, puellam eam et adolescentulam
et desponsatam vocat. Quo enim nec
dum potiti sumus, magis ut potiamur appetimus.

Quando, inquit, secuta es me in solitudine, et instar
sponsaliorum et dotis, legis tibi ornamenta et verborum
distribui monilia. Totumque hoc non ad meritum
ejus refert, sed ad suam misericordiam, per
quam et charitatem consecuta est. Hoc quoque
quod posuimus, « in deserto, in terra quae non
seminatur, » in Septuaginta non habetur.
« Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus?
Omnes qui devorant eum, delinquent: mala venient
super eos, dicit Dominus. » Quando Israel
dicit primitias frugum Domini, ostendit populum de
gentibus congregatum esse post primitias, juxta
illud quod in alio loco scriptum est: « Memor esto
congregationis tuae, quam posuisti [possedisti] ab

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.