PL 111, col. 811

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

initio [(Psal. LXXIII)] . » Primitae autem semper debentur
sacerdotibus, et non hostibus. Quod sequitur,
« omnes qui devorant eum, delinquent: mala
venient super eos, dicit Dominus, » hunc habet
sensum: Quomodo, qui primitias devorant, nequaquam
de genere sacerdotali, sceleris rei sunt, sic
qui contaminant Israel malis subjicientur; juxta
illud quod in vicesimo sexto psalmo sanctus loquitur:
« Dum appropinquant super me nocentes, ut
edant carnes meas: qui tribulant me, inimici mei,
ipsi infirmati sunt et ecciderunt. » Neque enim ex
eo quod De exsequuntur sententiam, immunes
erunt a supplicio malaque venient super eos: « Oportet
enim venire scandala, verum vae ei per quem
veniunt scandala [(Matth. XVIII)] .
« Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes
cognationes domus Israel. Haec dicit Dominus:
Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis,
quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem,
et vani facti sunt? » Hunc sensum et
alius propheta testatur: « Populus meus, quid feci
tibi, et quid molestus fui tibi? responde mihi: quia
eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium
liberavi te? » [(Mich. VI.)] Utrumque autem nomen
Jacob et Israel ponitur, non secundum duas et decem
tribus, sed juxta omnem populum, cum et ipse Jacob
postea appellatus sit Israel [(Gen. XXXII)] . Offensam
autem ducit a patribus, non quo peccata patrum
filiis imputentur, sed quo et filii habentes patrum
similitudinem, et suo parentum scelere puniantur.

Saepe legimus quod propter sanctos patres filiorum
misereatur Deus. Dereliquerunt autem patres populi
peccatoris Deum, et non breviter, sed longo tempore:
et pro Deo secuti sunt vanitatem, idola videlicet,
quae nihil prosunt cultoribus suis et ipsis similes
facti sunt, secundum illud quod scriptum
est: « Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui
confidunt in eis [(Psal. CXIII)] . »
« Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere
nos fecit de terra Aegypti, qui transduxit
nos per desertum, per terram inhabitabilem et
inviam, per terram sitis et imaginem mortis, per
terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit
homo? » Pro homine LXX filium hominis interpretati

sunt, et pro imagine mortis, de Theodotione
additum est umbra mortis. Quod cum juxta
historiam manifestum sit, illud considerandum secundum αναγωγήν,
quod quandiu in isto saeculo sumus,
et de Aegypto educimur, paulatim ascendimus,
et primum « deserta » transimus « et terram
inhabitabilem, » quam sanctus inhabitare non debet,
« et inviam, » ut difficultatem monstret itineris.
« Per terram sitis, » ubi semper majora cupimus,
nec praesentibus contenti sumus; « et imaginem » sive
umbram « mortis: » semper enim in periculo consistimus,
et ubique diabolus tendit laqueos suos:
« per terram in qua non ambulavit vir, » qui perfectae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.