PL 111, col. 815

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

de fontibus Israel [(Psal. LXVII)] . Et in Evangelio
dicitur [(Joan. VII)] quod omnis qui biberit de
aquis Jesu flumina aquae vitae fluant de ventre ejus.
Et ad Deum sanctus loquitur: « Quoniam apud te
est fons vitae [(Psal. XXXV)] , » de quo purissimum flumen
egreditur. Super quo rursum Scriptura commemorat:
« Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [(Psal. XLV)] .
» Et in alio loco: « Fluvius Dei repletus
est aquis. » Et in Isaia dicitur: « Bibet aquam de
fontibus Salvatoris [(Isa. XII)] . » De quibus et in
Psalmis canitur: « Benedicite Dominum Deum de
fontibus Israel [(Psal. LXVII)] . » Et posuit, inquit, desertum
in stagnum aquarum, et terram inviam in rivos
aquarum. De quibus aquis et Salvator in Evangelio
mystico sermone dicebat: « Qui biberit de aqua

quam dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua,
quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in
vitam aeternam [(Joan. VII)] . » Et iterum: « Si quis
sitit, veniat ad me et bibat. » Qui biberit de a qua
quam ego dabo ei, flumina de ventre ejus fluent aquae
vivae. « Hoc autem, inquit evangelista, dicebat
de Spiritu sancto quem credentes in eo accepturi
erant. » (Hieron). Portas autem coelorum illas vocat
de quibus et in XXIII psalmo scriptum est: « Levate,
portae, capita vestra, et introibit rex gloriae. » Pro quo
Septuaginta transtulerunt: « Levate portas, principes,
vestras: » de quibus plenius suo dicetur loco.
Quodque Aquila et Symmachus coelos, Septuaginta
vero et Theodotio coelum interpretati sunt, nullum
moveat. Hebraicum enim communis est numeri.

Et tam coeli quam coelum eodem appellantur
nomine, ut Thebae, Athenae, Salonae.
« Numquid servus est Israel aut vernaculus? »
Puto ex hoc loco in superbiam elatos Salvatori dixisse
Judaeos: « Semen Abraham sumus, et nemini servivimus
unquam; quomodo tu dicis: Liberi eritis? » [(Joan. VIII)]
nescientes quod omnis qui facit peccatum
servus peccati sit, et serviat unusquisque illi a
quo vincitur. Nati ergo de amico Dei Abraham, vitio
suo facti sunt quasi filii Cham, cui dictum est:
« Maledictus Chanaan servus erit fratribus suis. »
« Quare ergo est factus in praedam? Super eum
rugierunt leones, et dederunt vocem suam: posuerunt
terram ejus in solitudinem, et civitates illius

exustae sunt, et non est qui habitet in eis. » Interrogat
sermo divinus, ut ipse respondeat. Leones autem
vocat principes Babylonis, qui terram ejus posuerunt
in solitudinem, et civitates illius incendio deleverunt.
Vel certe juxta ἀναγωγὴν leones intelligamus
adversarias potestates, aut haereticorum principes,
qui terram Ecclesiae desolantes, omnes illius urbes
haeretico incendio vastaverunt, et illo igne de
quo scriptum est: « Omnes adulterantes, quasi clibanus
corda eorum [(Ose. VII)] . » Illi enim vere dant
vocem suam. Et in hoc eodem propheta sub perdicis
persona clamant: « Et congregant quae non pepererunt,
faciuntque divitias non cum judicio [(Jer. XVII)] . »
Propterea autem urbes illius vastatae et deletae sunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.