PL 111, col. 816

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

quia non habent habitatorem Deum, dicente Scriptura:
« Et non est qui habitet in eis. »
« Filii quoque Mempheos et Thaphneos constupraverunt
te usque ad verticem. Numquid non istud
factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum
tuum eo tempore quo ducebat te per viam? » Hoc
quod nos diximus « eo tempore quo ducebat te per
viam, » in Septuaginta non habetur. Duas autem urbes
maximas Aegypti, Memphin et Taphnim nominat,
earumque dicit filios constuprasse Israel usque ad
verticem; illo sensu quo Isaias posuit: « A planta
pedis usque ad verticem non est in eo sanitas [(Isa.
I)] . » Tanta autem fuit libido Aegyptiorum, qui sunt
magnis carnibus, ut nulli parcerent membro, sed
omnia constuprarent. Juxta litteram refertur ad

idola Aegyptiorum; juxta intelligentiam spiritalem, ad
magistros perversi dogmatis, qui Ecclesiae puritatem
sua polluunt turpitudine. Haec autem idcirco evenient
illi, quia dereliquit Dominum Deum suum; et
illo maxime tempore quo ipsum ductorem sequi debuit.
Juxta tropologiam vero usque ad verticem constuprari
est post malae operationis usum etiam jam
in ipsa fidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi
spiritus uniuscujusque animam in pravis
operibus involvunt, sed integritatem fidei vitiare non
possunt, quasi adhuc inferiora membra polluunt, sed
ad verticem non pertingunt. Quisquis autem in fide
corrumpitur, jam usque ad verticem constupratur.
Malignus enim spiritus quasi ab inferioribus membris
usque ad summa pertingit, quando activam vitam

polluens, castam celsitudinem fidei diffidentiae
morbo corruperit.
« Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas
aquam Seor? Et quid tibi et viae Assyriorum, ut
bibas aquam fluminis. » [(Hieron.)] Pro nos turbidam
interpretati sumus, quod verbum Hebraicum
significat, pro quo communis editio habet Geon.
Quia ergo supra filios Memphis et Taphnis posuerat,
qui constupraverunt Israel usque ad verticem, nunc
manifestius ipsam Aegyptum nominat: nullique dubium
quin Nilus aquas turbidas habeat, et quod
fluvium Assyriorum Euphraten significet, dicente
Scriptura, quod repromissionis terra sit a torrente
Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Qui
autem Christum reliquerint, fontem vitae, et haereticorum

sibi foderint lacus, qui aquas doctrinarum
continere non possunt, necesse est ut leonibus subjaceant,
qui redigant terram eorum in solitudinem, et
universas Ecclesias destruant, et usque ad verticem
polluantur, et bibant aquas turbidas, et fluenta Assyrii
fluminis et Aquilonis, unde exardescunt mala
super terram.
« Arguet te malitia tua (sive erudiet te praevaricatio
tua), et aversio tua increpabit te. Scito et vide,
quia malum et amarum est reliquisse te Dominum
Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit
Dominus Deus exercituum. » Notandum quod
et malitia, sive praevaricatio, postquam satiaverit
praevaricantem, et instar coturnicum usque ad nau

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.