PL 111, col. 817

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

seam venerit, erudiat agentem poenitentiam: cui imperatur
ut videat quid reliquerit, quid secutus sit, et
quomodo spernens bona et dulcia, mala et amara
elegerit. Hoc autem totum factum est quia reliquit
Dominum Deum suum, et timor illius non est apud
eum. « Principium enim sapientiae timor Domini [(Prov. IX)] ,
» quem quia non habuit, malo et amaritudini
traditur.
« A saeculo confregisti jugum meum ( sive tuum),
rupisti vincula mea ( sive tua) et dixisti: Non serviam.
In omni enim colle sublimi et sub omni ligno
frondoso tu prosternebaris meretrix ( sive ibi diffundebaris
in fornicatione). » Quasi ad meretricem
Post increpationem qua Dominus Judaeis exprobravit
quod mutaverunt gloriam suam in idolum, et
dereliquerint fontem aquae vivae, fodientes sibi cisternas
dissipatas, quae continere non valent aquas:
iterum sub alio exemplo provocat ad memoriam sui,
quatenus recordentur qualiter in patribus electi,
plantati sunt ab eo more vineae in terra repromissionis,
sicut Psalmista testatur dicens: « Vineam ex
Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam,
viam fecisti in conspectu ejus, et plantasti radices
ejus, et repleta est terra, » etc. [(Psal. LXXIX.)] De
quo etiam nunc per Jeremiam dicitur:
« Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen
verum, quomodo conversa es mihi in pravum
vinea aliena. » Septuaginta: « Ego autem plantavi

te vineam frugiferam, omnem veram, quomodo conversa
es in amaritudinem vitis alienae? » [(Hieron.)]
Pro vinea electa, sive frugifera, in Hebraeo habetur,
quae in Isaiae cantico ponitur [(Isa. V)] . Est autem
genus vitis optimae, quo surculo et Israel Dominus
plantasse se dicit, et miratur quomodo semen
verum electaque vinea conversa sit in amaritudinem,
et ideo facta sit vinea aliena. Nullusque securus sit,
si et plantatio Domini et semen verum et vinea Sorech
in tantum suo vitio commutatur, ut per amaritudinem
recedat a Domino, et fiat vitis aliena. [(MAURUS.)]
De qua enim vinea supra memorata in Isaia ita
scriptum est: « Cantabo dilecto meo canticum patruelis
mei vineae suae. Vinea facta est dilecta in
cornu in loco uberi [(Isa. V)] . » Cantat propheta carmen

lamentabile populo Israel, quod composuit ille,
de quo scriptum est in Evangelio [(Luc. XIX)] : Cum
autem vidisset eam, haud dubium quin Jerusalem,
« flevit super eam, et dixit: Si scires et tu quae ad
pacem tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt
tibi inimici tui munitiones, et vallabunt
te, et prosternent te, et filios tuos. » Et rursum [(Matth. XXIII)] :
« Quoties volui congregare filios
tuos sicut gallina congregat pullos sub alas suas, et
noluisti. Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.