PL 114, col. 70

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Joseph? Sed non est consuetudo Scripturarum,
ut ordo mulierum in generationibus texatur; et ideo
non per Mariam, sed per Joseph inducitur, cum de
una Joseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam
quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in
aliam se confunderet: unde etiam simul tanquam
de una stirpe profitentur in Bethlehem redire cum
singulis in suam civitatem.
Exemplo Mariae liquet fidelibus conjugatis servato
pari consensu continentiam posse permanere, conjugiumque
vocari non permisto corporeo sexu, sed
custodito mentis affectu. Unde et Joseph vir Mariae
dicitur, quia conjugium verum est ubi conservatur
amoris effectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.
VERS. 17.-- Omnes itaque. Decurso ordine generationis
tandem, in fine concludendo, evangelista
recapitulat sub mystico numero.
VERS. 18.-- Christi autem generatio. Sine additamento,
Jesu, ponit, ut eum intelligas de quo propheta: Unxit te Deus tuus.
Jesus, quod substantialiter
illi convenit, angelo reservat, ut qui post dicturus
est conceptum de Spiritu sancto, nomen ei
proprium ex salvationis officio sublimius declaret. Sic erat.
Sicut dictum est, ut ex Joseph, origo Mariae,
quae et de David claresceret: et Christus, non
ex ejus semine, ut Deus et homo, per genealogiam
homo, per hoc, de virgine de Spiritu sancto Deus
ostenditur. Sic, inquam, erat ut praescripta est et
mox dicetur, sicut postea signis et prodigiis manifestatur,

ut totus liber Deum et hominem natum
demonstret: quod est credendum ut possit intelligi.
Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura,
sed virtus: qui non credit non intelligit quod virgo
peperit, quod verbum caro factum est.
Cum esset desponsata. [(ORIG.)]
Ideo desponsata ut
significaret Ecclesiam, quae virgo est et sponsa: et
ut per Joseph, etc., usque ad desponsatio fiebat per
aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim
erat uxor sub custodia viri.
Antequam convenirent. Non quod postea convenerint:
ut si diceremus antequam poenituerit, morte
praeventus est. Non quod postea convenerint; sed
ostendit proximum tempus nuptiarum, in quo nuptiarum
solemnia celebrantur.
Inventa est in utero habens. Invenit Joseph in utero
habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum
postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus
autem hoc addit ne interim surreperet suspicio
lectori. Quomodo hoc factum sit, et quo ordine,
vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata,
hoc praetermissum a Luca exponitur.
VERS. 19.-- Justus. Per fidem, qua credebat Christum
de virgine nasciturum, et voluit se humiliare
ante tantam gratiam.
Quod justus erat, hoc est testimonium castitatis
Mariae, ut qui servat innocentem, justus dicatur:
sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia
castitatis justus, ex timore pius. Sciebat illam esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.