PL 114, col. 71

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

inculpabilem: sed unde vel quid esset ignorabat: et
ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem
proderet, neque rei incognitae consentiendo
se reum faceret coram Deo. Vera virtus est, cum
nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia, quae
separatae ab invicem dilabuntur.
Et nollet eam. Quam desponsaverat in conjugium
ducere, ne videretur quod ignorabat celare. Vel
traducere ad poenam in qua noverat non esse infamiam,
quia sciebat se eam virginem accepisse, intactam
servasse.
VERS. 20.-- Haec autem eo cogitante. Hic docemur
diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate
levitatis. Ecce angelus Domini. Quia sic
pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum

meliori consilio mutatur. Fili David. Recognosce
quod promissum est domui David, de qua tu es et
Maria, et vide impletum in ea. Noli timere. Quamvis
tantum sit quantum credis, et ne timeas pro
reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjugem.
Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione
corporis, sed copulatione animorum.
Nota conjugem dici a prima fide desponsationis.
Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam
ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam
debitum solvere possit.
Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in
eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium,
et in ea sine coitu est fructus nuptiarum.
In ea natum est. De ea nasci, est in lucem produci.

In ea vero nasci, est concipi, vel secundum
praesentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum
quasi praeteritum, natum dicitur. De Spiritu sancto
est. Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei,
et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.
VERS. 21.-- Pariet. Ne videretur Joseph non esse
necessarius ei, subdit: Pariet. Et ita eris necessarius
procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum. Idem
dicit isti quod praedixerat Mariae ut promissum
Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repraesentet
ex voce. Ipse enim. Nomen interpretatur.
VERS. 22.-- Hoc autem, etc. Quod propinquo est
desponsata: quod inventa est in utero habens: quod
peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat.
Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta

erant.
Ut adimpleretur. Isaiae prophetia, signum est praescientiae
Dei, quia quod dicit certum est a Deo
praesciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum
autem signum quod designat, efficit: sed tantum
signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem
oerum facit quae praedicit, sed signum est praescientiae
Dei.
[(HIER.)] Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum,
sed sola exhibitio veritatis. Prophetia
non fecit necessitatem eorum quae dicit, sed signum
est praescientiae Dei.
Prophetia alia est ex praedestinatione Dei, quam
necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.