PL 114, col. 73
Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Bethehem Judae. Ad differentiam illius quae est in
Galilaea, in tribu Zabulon. Duae enim sunt Bethlehem:
Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus
panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui
de coelo descendit, qui ponitur in praesepio: ut irrationabiles
pastos, faciat socios angelorum. Significat
autem Ecclesiam, quae est domus in qua panis vivus
comeditur.
In diebus. [(HIER.)]
Hoc non ponit tantum pro tempore,
sed ut videatur impletum, etc., usque ad
Judaei locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt.
[(AUG.)] Manifestatus est Jesus non doctis nec justis:
praevalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus
superbiret, nullus infirmus desperaret.
Venerunt. Magi, non post annum: quia tunc non
inveniretur in praesepio, sed in Aegypto, sed decima
tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et
Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et
Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria
munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures
quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes
quae ex tribus filiis Noe natae sunt, venturae ad fidem
praefigurentur: vel tot fuerunt principes, qui
multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud
Jerosolymam praecipue rogant: quia per Balaam de
Israel nasciturum audierunt. Nova enim stella novum
hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus,
qui nisi in cordibus oriatur, rex Judaeorum in
Oriente non quaeritur.
VERS. 2.-- Ubi est, qui natus est rex, etc. Confusio
Judaeorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus
discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam.
Haec stella Dominicae nativitatis
nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc
puer creavit, et Magis deputavit: quae mox peracto
officio esse desiit. Christum nondum loquentem
muta stella praedicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt
Judaeis, tanquam ratione utentibus; substantia
rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit.
Magos vero primitias gentium nondum ratione
utentium irrationalis, id est stella, perduxit.
Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur
lingua coelorum, quia jam cessabat lingua
prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an
ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum
est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in
Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex
lege quaerunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam
intellexerunt eum in Judaea natum, et ideo
Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi
iter primum habent stellam praeviam quam recognoscunt.
Allegorice. Stella est illuminatio fidei quae ad
Christum ducit. Dum divertunt ad Judaeos, eam
amittunt: quia dum a malis consilium quaerunt, veram
illuminationem perdunt.
[(LEO.)] Sequuntur tres viri superni luminis ductum
et praevii fulgoris indicium intenta contemplatione