PL 114, col. 74

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad
ut eos tantae visionis mysterium non lateret,
et quod oculis ostendebatur insolitum, animis
non esset obscurum.
VERS. 3.-- Audiens autem Herodes, etc. Rex dicitur,
ut collatione ejus qui quaeritur, hic intelligatur
extraneus, quia jam defecerat proprius.
Audiens autem Herodes. Alium regem Judaeorum
quam se quaeri, volebat enim cum esset alienigena
legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia
texitur cremavit.
Turbatus est, etc. Vel quia exitum regni sui timet,
vel propter iram Romanorum si hoc pateretur,
qui decreverant ne quis rex vel dominus sine
eorum consilio diceretur. Nato rege coeli, rex terrae

turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur
cum coelestis celsitudo praedicatur.
Cum illo. Propter favorem: quia saepe populus
plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde
Salomon: Rex injustus omnes ministros impios habet [(Prov. XXIX)]
.
VERS. 4.-- Et congregans omnes principes sacerdotum.
Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat
quod post se velle ostendit: sin autem, excusatus
sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes
vel laetos faciat Judaeos. Ubi Christus nasceretur.
A Judaeis quaerit locum, a Magis tempus, ut de
utroque fiat certus.
VERS. 5.-- In Bethlehem Judae. Locum nativitatis
exprimunt, quem testimonio Scripturae

didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad
testimonium damnationis, nobis ad adjutorium
fidei.
Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis
duritia credere noluerunt.
VERS. 6.-- Et tu, Bethlehem. Hoc sic ponit, ut ab
eis dictum est, quia etsi non verba, veritatem sensus
quodammodo ponunt.
VERS. 7.-- Clam vocatis Magis. Remotis sacerdotibus
et scribis; timebat enim ne Judaei quasi ex
Dei oraculo promissum occultarent, si se velle eum
perimere sentirent. Ideo etiam promisit se adorare,
ne quis sentiret dolum ejus: sed sine suspicione ob
gratiam favoris ei renuntiarent.
VERS. 8.-- Adorem eum. Herodes devotionem pro

mittit, sed gladium acuit: malitiam cordis depingens
colore humilitatis. Finxit se vultu et verbis
adorare eum, quem invida mente cogitabat occidere.
Cujus personam repraesentant hypocritae, qui ficte
Deum quaerunt, nunquam merentur invenire.
VERS. 9.-- Et ecce stella quam viderant. Ingressi
Judaeam deseruntur indicio stellae, ut cogantur ex
lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui
quaerunt humanum. Nec decebat signum infidelibus
datum apparere domesticis legis et prophetarum;
quia, si Moysen et prophetas non audiunt: neque si
quis ex mortuis, etc. Non tenuit aethereas vias: sed
multum domui vicina, aliter non discernerent domum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.