PL 114, col. 957

De rebus ecclesiasticis (Walafridus Strabo), J. P. Migne

ordini congruentius invenire, quam ille qui spiritu
omnium sanctorum dicitur plenus fuisse. Psalmos
autem, cum secundum LXX Interpretes Romani
adhuc habeant, Galli et Germanorum aliqui secundum
emendationem quam Hieronymus Pater de
LXX editione composuit, Psalterium cantant. Quam
Gregorius, Turonensis episcopus, a Patribus Romanis
mutuatam, in Galliarum dicitur Ecclesias transtulisse.
Cantilenae vero perfectiorem scientiam,
quam pene jam tota Francia diligit, Stephanus papa,
cum ad Pippinum patrem Caroli Magni (in primis
in Franciam) pro justitia sancti Petri a Longobardis
expetenda, venisset, per suos clericos, petente eodem
Pippino, invexit, indeque usus ejus longe lateque
convaluit.
CAPUT XXVI. De baptismi incremento et mersione, et causis baptizandorum.

De baptismo etiam dicenda sunt aliqua, quod
praefiguratum in transitu maris Rubri [(Exod. XIV)] vel
Jordanis [(Jos. III)] manifeste, secretius autem aliis
multis figuris praefiguratum cognoscitur. Hoc Joannes
primus initio novae gratiae ad fidem Christi conversis
ostendit, non sua adinventione, sed divina
constitutione provisum, sicut ipse testatur dicens: Qui misit me baptizare in aqua,
et reliqua [(Joan. I)] .
Baptizavit autem non in remissionem peccatorum,
quod Christi baptismo agi consuevit, sed in poenitentiam,
dicens in eum qui venturus erat ut crederent,
hoc est in Jesum. De quo etiam testimonium

perhibuit, dicens: Ego quidem vos baptizo in aqua
in poenitentiam. Qui autem post me venturus est, fortior
me est: cujus non sum dignus calceamenta portare,
ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne [(Matth. III)]
.
Et plane dignum erit ut in nova generis
humani per adventum Filii Dei in carne salvatione,
novum panderetur purificationis mysterium:
quatenus sicut sacerdotes Levitici generis lavari
consueverant ante oblationem carnalium hostiarum,
ita omnes Christiani nominis haeredes, qui dicuntur regale sacerdotium
[(I Petr. II)]
, lavacro spiritali a
peccatorum labe mundati, offerant Deo hostias spiritales
in odorem suavitatis. Sciendum autem, primo
simpliciter in fluviis vel fontibus baptizatos credentes.
Ipse enim Dominus noster Jesus Christus, ut in

nobis idem consecraret lavacrum, in Jordane baptizatus
est a Joanne; et sicut alibi legitur: Erat Joannes
baptizans in Aenon juxta Salim, quia aquae multae
erant ibi [(Joan. III)] . Et Philippus evangelista
eunuchum baptizavit in fonte quem reperit in
via [(Act. VIII)] . Sicut autem supra ostendimus, crescente
processu temporum, religionis honore institutionum
ecclesiasticarum usque ad plenitudinem decus
crevisse: ita et hujus mystici lavacri, gradatim
per temporum augmenta, in majus celebratio crevit.
Addiderunt alii chrismatis unctionem, quam ex
veteri sumptam consuetudine nemo qui dubitet, cum
primis temporibus impositione manuum baptismum
confirmari soleret, quod in Samaria fecisse Petrum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.