PL 115, col. 111

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

In principio creavit Deus coelum et terram.
Adminiculante divina gratia, quae parvulis confidentiam,
mutis praestat locutionem, descripturus
opusculum in libro Genesis, antequam contextum [ Z.,
textum] historiae et enthecas spiritalis oraculi attingam,
libet inquirere quare volumen istud specialiter
Genesis vocetur, cum in eo multa commemorantur
quae ad generationem non pertinere noscuntur, nisi
quia consuetudo est Hebraeorum ex principiis nomina
librorum imponere, sicut Exodus, et multi alii
nuncupantur. Unde Bresith Hebraice, Latine non
immerito Genesis interpretatur: eo quod in ipso
exordio de creatione coeli, ac terrae, et generatione

hominum animantiumque narratur. A nonnullis
etiam queritur quis scriptor hujus libri habeatur?
Licet supervacue moveatur, cum tamen auctor
illius Spiritus sanctus fideliter credatur: quia nemo
facta ante homines describere poterat, nisi Spiritus
sanctus dictaret, et per scribentis vocem hominibus
in principio gesta narraret. Sed sciendum est, quanquam
in eo scriptum sit, Erat Moyses mitissimus super
omnes homines qui morabantur in terra [(Num. XII, 3)]
;
et: locutus est Dominus ad Moysen, et mile talia;
tamen sicut a doctoribus traditur, et multis exemplis
comprobatur, unde est: Unum scripsit Moyses canticum,
et docuit filios Israel [(Lev. XXXI, 22)]
, et alia
hujusmodi, ipse Moyses scriptor divinae historiae exstitit.
Moris enim Scripturae sacrae est ut ipsi qui

scribunt, sic de se in illa quasi de aliis loquantur,
quia Spiritu sancto impelluntur.
Deinde simul quosdam eitam movet, quae causa
accidit ut historiam divinae legis idem Moyses suo
tempore describeret, et non olim exarata a quoquam
fuerit; nisi quia primis hominibus ante diluvium
cognitio Dei, et lex naturalis, atque mira Dei opera
in exordio patrata cognita fuerant. Sed post diluvium
ista omnia ita oblivioni tradita erant, et maxime
temporibus Moysi, ut plane homines ignorarent
quod ante acta fuissent [ Z., quod antea actum
fuerat]. Unde etiam philosophi principium hujus
mundi ignorantes dicebant mundum esse coaeternum
ac coaevum. Et forte hoc audiens Moyses [ Z., vel
quia] quia cuncta taliter abolita erant a sensibus hominum,

instructus divino Spiritu, ratum duxit texere
creationes coeli et terrae, caeterarumque creaturarum,
atque legem litterae, Domino imperante,
filiis Israel tradere; ut eodem plenius instrueret
de Deo, ne ad idola Aegyptiorum redirent, et mundum
creatum ostenderet. Unde quia jam sicut in
primis hominibus lex bonae naturae non servabatur,
sed pene abolita erat, per Moysen lex litterae descripta
et data est, ut bona quae sciebantur, auctoritatem
haberent, et quae latere coeperant manifestarentur,
et ut terror disciplinae corrigeret delinquentes,
et fidem reformaret in Deum. Et nunquid Moyses
ibi erat, quando Deus cuncta creavit? Minime; sed
ipsa coaeterna sapientia Dei Patris, per quem facta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.