PL 115, col. 112

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

sunt omnia, eidem Moysi, famulo suo, revelavit tempore
quo voluit, ut olim facta conscriberet. Et quomodo
ei fidem accommodare possumus, vera dixisse,
nisi quia futuris saepe probantur praeterita, et praeteritis
futura, sicut in Daniele comprobatur, et in hoc
libro ostenditur? Denique de illo tempore Moyses
scripsit homo, quando non erat homo, cum ait: In
principio creavit Deus coelum et terrant. Sicut enim
de illo tempore scripsit homo, quando non erat
homo; ita etiam futura scripsit eo tempore, quando
erat homo, quae postea expleta comprobantur in veritate,
sicut in patriarchae Jacob benedictione declaratur,
juxta quod ipse ait dicens: Non auferetur
sceptrum de Juda, etc. [(Gen. XLIX, 10)] , quae in figura
Christi praedicta fuerant; sed jam in veritate creduntur

completa. Si enim de futuro verum non dixisset,
de praeterito, quod certum scripserit, nemo
credere voluisset. Nec non etiam interrogatur ubi
Moyses libros suos ediderit? Dicunt enim nonnulli
quod Genesim et Exodum usque: Cantemus Domino,
in Aegypto conscripserit, caetera vero in solitudine.
Alii vero asserunt quod, transito mari Rubro, per
quadraginta annos in deserto descripserit quod et
ratione comprobari [ Z., dicta per rationem probari] potest.
Haec enim scire volentibus pauca dieta sufficiant.
Nunc, Domino faverente [ Z., largiente], ad historiae seriem
transeamus. Ait enim Moyses.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- In principio creavit Deus coelum et

terram. Primum notandum quod mox Scriptura primo
verbo aeternitatem atque potentiam Dei creatoris
ostendit. Quem enim in principio temporum
mundum creasse perhibet, ipsum profecto ante tempora
aeternaliter exstitisse, designat; et quem in ipso
conditionis initio coelum et terram creasse narrat,
tanta celeritate operationis omnipotentem declarat,
cui voluisse fecisse est. Et in hoc aperte datur intelligi
quia utrumque simul ab eo factum est, quamvis
utrumque ab homine dici non possit. In principio.
Quod duobus modis accipi potest: in principio scilicet
primum [ Z., primo] omnium, hoc est, in initio
creaturarum, quod LXX Interpretes, et Symmachus,
et Theodotion similiter transtulerunt. Et in
Hebraeo scriptum est: Bresith, quod Aquila interpretatur,
in capitulo.
Sive quod ait, in principio, intelligendum
est, in Filio, qui de semetipso ait: Principium
qui et loquor vobis [(Joan. VIII, 5)]
. Et de quo
Joannes dicit: In principio erat Verbum, et reliqua [(Joan. I, 1)] .
Unde et in psalmo de ipso Psalmista
ait: In capite libri scriptum est de me [(Psal. XXXIX, 8)]
.
Et ideo in principio, id est in Filio, imo per Filium
fecit Deus omnem spiritalem corporalemque creaturam,
quae coeli et terrae nomine appellata est. Sed
magis hoc qui ita dicunt, secundum sensum quam
secundum verbi translationem de Christo accipi volunt.
Sed forte quaerit aliquis quare fecit Deus coelum
et terram? Cui respondendum est: Voluntas enim
Dei causa est coeli et terrae; et ideo major est voluntas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.