PL 115, col. 121

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

sol cognovit occasum suum
[(Psal. CIII, 19)]
. Sed quaerendum
est, si coepta hic sunt tempora, et incipiunt
dies articulis et momentis horarum decerni, quid
dicendum est de illo spatio quod fuit usque ad quartum
diem? Nunquid non [ Z. om. non] tempora fuerunt?
Sed quodammodo tempora fuerunt, sed non
est illud spatium distinctum articulis horarum
ut modo distinguitur [ Z., distinguuntur], sed pertransiit
quia sol non erat quo discernerentur. Tali
modo factum est quodammodo, sicut nunc agitur
quando sol nube tegitur et tempora non possunt
distingui, sed tamen spatium diei transit.
VERS. 20-23.-- Dixit igitur Deus: Producant
aquae reptile animae viventis, et volatile, usque, benedixit
eis Deus dicens: Crescite, et caetera. Hic ostenditur

quia reptilia et volatilia unius naturae sunt
atque originis, sed nomine aquae etiam aer iste intelligitur,
qui et a sapientibus aquis deputatur [ Z.,
qui a sapientibus aqua disputatur], eo quod exhalatione
aquarum evaporando pinguescit, et volatus
avium suscipit. Nisi enim quamdam crassitudinem
haberet, volatus illorum non sustineret. Unde aestivo
tempore, quando serenum est, terram irrorat et
guttae apparent. Et nisi aqua aliquod solidamentum
haberet, corpora hominum natantia et volucrum
non ferret; et ideo quidquid undosum est et confluidum
[ Z., fluidum] piscibus; quidquid vero crassum
est et exhalat, avibus deputatur. Quod enim aer pinguis
et ventosus, et flatum praebeat, philosophi in
monte Olympo probaverunt: quia, inquiunt, quod in

ejus cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes colligantur,
quoniam excessit altitudine sua totum
istum aerem humidum in quo aves volitant, et ideo
nec aves ibi volitare asseverantur, solebant per singulos
annos causa sacrificiorum cacumen ejus ascendere,
et aliquas notas in pulvere scribere, quas alio
anno integras inveniebant; quod fieri non posset si
ventos aut pluvias locus ille pateretur: et spongias
humectatas naribus applicabant, unde crassiorem
et consuetum spiritum ducerent, quia tenuitas illius
aeris non eos inspirabat. Qui etiam nullam se avem
in eo loco aliquando vidisse asserunt. Nam quod ait: Benedixit eis dicens: Crescite,
et reliqua, hic primum
ideo benedictionem intulit, quia animantia

creata sunt, sive quia futurum erat ut per aquam
baptismi homines benedictionem consequerentur.
VERS. 24-25.-- Dixit autem Deus: Producat terra
animam viventem, et reliqua, usque et vidit Deus
quod esset bonum. Si enim Deus vidit quod esset bonum,
quid dicendum de putredine arborum et infirmitatibus
diversarum creaturarum? nisi quoniam
cum creata sunt, non apparebant istae infirmitates,
sed in sua origine acceperunt ut in futuro haberent.
Sed quid est quod ait: Vidit Deus quod esset bonum,
id est in ea bonitate placuit ut maneret, in qua
placuit ut fieret quod fecit. Sequitur:
VERS. 26.-- Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram. Quid est quod ait: Faciamus
hominem ad imaginem nostram? nisi quia jam rationabilis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.