PL 115, col. 122

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

creatura condebatur, ut quodammodo cum
consilio facere videretur, et ut nobilitas ejus ostenderetur.
Ideo ait, Faciamus. Sed quare superius dictum
est, dixitque Deus: Fiat; et hic ait, Faciamus
hominem ad imaginem, et reliqua, pluraliter? Ut
ostenderet, quia trinus est Deus in personis, et unus
in deitatis natura [ Z., in deitate natura]. Inde est
quod in consequentibus dicitur: Et creavit Deus
hominem ad imaginem suam, et reliqua. Homo
quippe ad imaginem Dei dicitur, secundum quod
animam habet invisibilem et immortalem in sua natura.
Sed si imago Dei est ipsa ratio animae, similitudo
vero ipsius est aeterna vita, quam daturus est
omnibus electis, quando erit illud quod Joannes ait: Similes ei erimus,
et reliqua [(Joan. III, 2)] , non

aequales facti Divinitati, sed sociati aeternitati. Aliter:
si imago Dei est in interiori homine, similitudo
in moribus: sed imaginem Dei omnes habent, similitudinem
vero pauci. Illi enim specialiter similitudinem
illius tenent, qui sunt imitatores ejus et illud
adimplent quod ait: Sancti estote, quia ego sanctus
sum, et reliqua [(Lev. XI, 44)] . Nam subditur, et praesit
piscibus maris, et caetera. Igitur si cuncta animantia
et volatilia ad hoc creata sunt ut homini
subjecta essent, quid est quod multa noxia patitur a
bestiis? Ecce vult abigere aves nonnullas, et non valet
superare bestias [cod. Z. om. bestias], et non
potest, et etiam saepe pro fragilitate humana ab
ipsis interimitur. Et licet omnibus dominari non
queat, tamen nullatenus dominatur a bestiis [ Z.,

nullatenus dominatur bestiis]. Sed quisquis ista proponit,
attendit qualis factus est homo post peccatum;
et non considerat qualis exstitit antequam peccaret.
Conditus namque ad imaginem Dei, si persisteret in
suo ordine, omnia ei subdita manerent. Verumtamen
quia praevaricator factus est mandatorum Dei, quaedam
ei ad utilitatem concessa sunt, quaedam vero in
flagellum conversa, juxta quod ipse per prophetam
ait: Ego Dominus faciens pacem, et creans malum [(Isa. XLV, 7)]
.
Creare videtur Deus malum, quando
homo a creaturis, quae sibi subjectae esse debuerant,
flagella patitur. Igitur si homo teneret ordinem
suum, servarent et bestiae obedientiam suam, juxta
quod in beato Daniele ostenditur, cui leones subjecti
etiam tempore famis fuerunt.
VERS. 27.--Notandum [ Z., Notandumque quod],
quia quod homo ad imaginem Dei conditus sit, et
bestiis praeesse, in ipsa creatione sui et creaturarum
ostensum est. Homo namque creatus est erectus ut
coelestia consideraret; bestiae vero pronae, ut ostenderent
obedientiam suam. Creavit igitur Dei Filius [ Z.,
Deus Filius] hominem ad imaginem suam, et creavit
ad imaginem Patris, quia ipse est imago Dei Patris, ad
cujus imaginem etiam conditus est homo. Secundum
enim, prout jam dictum est, interiorem hominem
[ Z., in interiore homine], quia rationalis est, et animam
habet in sua natura, et immortalis factus est.
Unde Apostolus ait: Vir non debet velare caput [ Z.,
caput suum ], quia imago Dei est: mulier autem velet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.