PL 115, col. 124

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

similes sunt bestiis; si autem reguntur, omnino
mansuescunt. Hinc Paulus ait: Qui autem sunt
Christi, carnem suam crucifixerunt [(Gal. V, 24)]
. Sed
quaeritur in quam utilitatem dominationem accepit
homo in pisces, et volatilia, et caetera, vel ad quos
usus? Non enim comederet si non peccasset, sed ad
escam solum arborum sunt fructus in prima conditione
concessi. Nisi forte dicendum est quia peccaturum
praesciebat eum Deus, et mortalem peccando
futurum. Ideoque solatia primordialiter instituit,
quibus suam fragilitatem possit tueri, seu alimentum
ex his vel caetera necessaria.
VERS. 29, 30.-- Dixitque Deus: Ecce dedi vobis
omnem herbam, et universa ligna, etc., usque, ut
sint vobis in escam, et cunctis animantibus terrae. Cur

enim herbae, et fructus lignorum dicuntur dati in
escam cunctis animantibus terrae, et volatilibus, cum
multae sint [Petr., sunt] bestiae, et volatilia, quae
carnes comedunt, et non aluntur frugibus terrae, sicut
sunt leones et caetera, nisi aut specialiter illa
posita sunt quae his pascuntur escis; aut etiamsi
carnes comedunt, ex his aluntur, quia corpora eorum
comedunt quae his herbis aut frugibus pascuntur,
sicuti serpentes, qui morantur in arenosis locis,
sed mortes animantium sunt eis in escam.
VERS. 31.-- Vidit Deus cuncta fecit, et erant
valde bona. Cum enim superius multa creata sunt, et
dictum est per singula, Et vidit Deus quod esset
bonum, cur in fine dicitur, et erant valde bona, nisi
quia in suis speciebus divisa bona sunt; juncta autem

simul non solum bona, sed etiam in sua generalitate
valde bona sunt? Verbi gratia, laudas oculum
in corpore per se, etc.; alia membra specialiter;
conjuncta autem, ut sit unum corpus, non solum
bona dicis, sed etiam valde bona; et in tantum generalitas
laudatur in corpore, ut etiamsi aliquod
membrum inde praecidatur, non solum est inutile,
sed etiam foedat corpus. Seu ideo homine condito
bene singulariter non dicitur, vidit Deus quod esset
bonum, sicut de caeteris creaturis, sed post cuncta
creata dictum est, et erant valde bono, quia propter
hominem creata sunt. Nam antea quasi singula
erant bona; homine autem, propter quem condita
sunt, creato, jam dicitur, valde bona, quia omnia
in decorem hominis creata sunt, homo vero in gloriam

et laudem conditoris sui factus est.
CAPUT II.
VERS. 1.-- Igitur perfecti sunt coeli et terra, et omnis
ornatus eorum. Bene pluraliter coeli ponuntur, quia,
secundum auctoritatem Scripturarum, tres esse comprobantur:
primum videlicet aereum, a quo aves
coeli nominantur; secundum aethereum, vel sidereum,
ubi luminaria continentur; tertium spiritale,
quod proprium est angelorum, de quo Paulus apostolus
ait: Scio hominem raptum usque ad tertium
coelum [(II Cor. XII, 2)]
. Unde post pauca subdidit, raptum in paradisum.
Quod enim praemisit, tertium
coelum, hoc iterum iteravit, cum ait, in Paradisum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.