PL 115, col. 125

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

Sed sciendum est quia ornatus coeli spiritalis sunt
angeli, archangeli, throni, etc.; ornatus vero aetherei
coeli, sol, et luna, et stellae: ornatus autem aerei
coeli nubes, venti, pluviae, volatilia diversi generis.
Terrae namque ornatus est mare [Petr., ornatus in
aere], juga montium, subducta vallium, tensa
[ Z., densa] camporum, vicissitudines temporum,
species fructuum, decursus aquarum, et caetera. Sequitur:
VERS. 2.-- Complevitque Deus die septimo opus
suum quod fecerat, et requievit die septimo, et caetera.
Ideo juxta historiam senario numero mundi
creationem perfecit, quia ille numerus perfectus
juxta arithmeticae disciplinae legitur rationem, ut
ostenderet Deus omnia perfecta et valde bona eum

condidisse. Caeterum altius requiritur quid est quod
hic dicitur, requievit, cum ipse in Evangelio ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor?
[(Joan. V, 17.)]
Sed de requie Dei trimoda [Petr., tribus
modis] expositio a doctoribus ponitur. Primum
quod hic ait, requievit, id est a condendis novarum
creaturarum generibus cessavit, quia deinceps nihil
novi creavit per originem. Sed tamen usque modo
operatur regendo et ministrando creaturam suam,
quam ex informi materia condiderat. Aliter: quod
ait, requievit, ideo dictum est quia futurum erat ut
ipse, per quem facta sunt omnia, pro nostra redemptione
ipso septimo die quiesceret [ Z., requiesceret]
in sepulcro. Seu translato genere locutionis
potest referri ad membra capitis. Dicitur namque,
Deus requievit,
pro eo quod est, requiescere fecit,
quia nimirum in ipso electi perfectam obtinent requiem
post hanc vitam aerumnosam, quae per sex
dies figuratur velut in septimo die in requie coelesti,
quae interim alia in vita suscipit animas electorum,
donec tandem adveniat octava dies futurae
resurrectionis. Bene namque dictum est, requievit
Deus post valde bona opera, ut ostenderet quia aliter
electi non valent pertingere ad septimam diem,
ad requiem scilicet beatam, nisi post opera valde
bona. Movet denique ad quaerendum qua ex causa
sex diebus operari voluit omnia opera sua, et septimo
quiescere, nisi quia iste numerus magnum retinet
mysterium. Si enim dividatur in duo, id est in
unum et sex, in uno signatur unitas divinitatis, seu

unio [ Z., unitas] charitatis; in sex vero perfectio
bonorum operum, et in septimo aeterna requies animarum.
Voluit namque Deus idcirco opera sua sex
diebus agere, et septimo requiescere, ostendens
quod illi qui modo unitatem charitatis perfectionemque
bonorum operum exhibent, pervenient ad requiem
coelestem, ut contemplentur unitatem divinae
majestatis, licet dicatur et altius. Senarius vero numerus
primus opere et actu perfectus est, quia in
sex diebus creavit Deus coelum, et terram, et partibus
suis impletur. Nam unus, duo, tres, fiunt sex.
Significatur enim in requie diei septimi, quod Deus
ante creationem mundi in seipso natura et potestate
perfectus est, et aeternaliter in seipso habet requiem;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.