PL 115, col. 126
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
creaturae vero actu ab ipso creationis accepto habent
per ipsum in suis naturis perfectionem quamdam,
quia unaquaeque creatura creata est perfecta
a Creatore, et requiem in operatione obedientiae, et
maxime rationabiles creaturae eo bono beatae sunt ut
in conditore suo requiescant. Sequitur:
VERS. 3.-- Benedixitque diei septimo, et sanctificavit
illum. Cur de die sabbato dicitur: Benedixit
Deus diei septimo, et sanctificavit illum, dum de aliis
diebus hoc non legitur eum dixisse? Ideo ut ostenderet
sanctorum requiem post sex hujus saeculi aetatum
labores in aeterno sabbato, et benedicta requie
quieturos, sicut dicturus erit: Venite, benedicti Patris
mei, et reliqua [(Matth. XXV, 34)] . Ideo et illa
dies sine vespera legitur, quia ultima requies sanctorum
sempiterna erit. Et congrue quippe dicitur, sanctificavit et benedixit,
quia sancti ex benedictione
Domini aeternam percipiunt requiem.
Sed, his praelibatis, notandum est quod operatio
divina quatuor modis distinguitur. Primo, quod in
verbi [ Z., verbo] Dei dispensatione omnia aeterna
sunt. Secundo, quod in materia informi, qui vivit
in aeternum, creavit omnia simul. Tertio, quod per
opera dierum sex varias distinxit creaturas. Quarto,
quod ex primordialibus seminibus non incognitae
naturae oriuntur, sed notae saepius, ne pereant, reformantur.
Hactenus historiam succincte tetigimus,
licet pauca intermixta sint quae ad spiritalem pertinere
videantur sensum. Sed spiritalem intelligentiam
praetermittimus causa brevitatis; quam si quis
cognoscere desiderat, librum Isidori legat caeterorumque
doctorum campos percurrat, quia nimirum
historia divinae legis non est sine mystica significatione
conscripta, teste Paulo apostolo, qui ait: Lex
enim figuram habet futurorum bonorum [(Col. II, 17)]
,
non ipsam imaginem rerum. Et alibi: Haec omnia
in figura contingebant illis [(I Cor. X, 11)]
. Quod etiam
exponens exemplum hujus historiae, ubi dictum est: Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem,
et
caetera, manifestavit inibi sacramentum esse, cum
dicit: Sacramentum hoc magnum; ego autem dico in
Christo et in Ecclesia [(Ephes. V, 32)]
. Sed historiam
Veteris Testamenti atque prophetarum ita accipere
debemus ut neque mysticam significationem in omnibus
requiramus, neque etiam historialem, sed
partim mysticum sensum, partim etiam superficiem
historiae. Ubicunque enim historialis intelligentia
ponitur, tantummodo propterea fit ut in ea contineatur
spiritalis intellectus, sicut in vasis musicorum
agitur. Ponuntur enim ibi ligna, ponuntur et
chordae, ut his contineantur et suaviter sonare possint.
Sic et historia ponitur, ut in connectendo spiritalem
intelligentiam contineat. Sequitur:
VERS. 4.-- Istae generationes coeli et terrae,
quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus
coelum et terram. Sequitur hic recapitulatio sex dierum
operum Dei propter illos qui mundum coaeternum
dixerunt, et sine initio eum semper fuisse affirmant,
ut ore conticescant atque penitus confundantur.