PL 115, col. 127

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

Sed requirendum est quid est quod hic ait, in die quo fecit coelum et terram,
cum superius sex
diebus omnia opera sua distincte patrasse legitur,
nisi quod rerum omnium origo simul creata est in
substantia, quae varias restabat producenda formarum
in species, juxta quod scriptum est: Qui vivit in
aeternum, creavit omnia simul [(Eccli. XVIII, 1)]
. Potest
et altius intelligi. Diem namque quo tempore
primordialis creaturae posuit, sicut et Apostolus [ Z.,
sicut dicit Ap.]: Ecce nunc dies salutis [(II Cor. VI,
2)]
, diem totum tempus intelligi voluit quo sancti in
hac vita pro aeterna salute laborant. Sequitur:
VERS. 5.-- Et omne virgultum agri, antequam oriretur
in terra, omnemque herbam regionis, priusquam
germinaret. Quomodo herba et virentia agri

antequam exorirentur, condita sunt? Et si non erant
exorta, quomodo erant facta [Petr., sexta], nisi
quod causaliter et originaliter tunc condita sunt
quando dictum est: Producat terra herbam virentem?
Tunc eam constat producendi accepisse virtutem,
et in ea virtute tanquam in radicibus, ut ita
dixerim, temporum facta erant, quae tempora erant
orienda. Et bene ait, omne virgultum agri, et reliqua,
ut celeritatem operis Dei insinuaret; id est antequam
aliqui fructus ex terra crescendo orirentur aut
germinarent, repente omnes campi et colles herbis
erant et arboribus cooperti. Non enim pluerat Dominus
super terram, et homo non erat qui operaretur
terram. Cur de homine, qui jam sexta die factus
fuerat, hoc recapitulatur, nisi quando fecit Deus

omne virgultum agri, nondum pluerat et nondum
homo factus erat?
VERS. 6.-- Sed fons ascendebat e terra irrigans
universam superficiem terrae. Hic merito quaeritur si
fons irrigabat extensa camporum superficiemque
universam terrarum, cacumina montium non irrigabat
[ Z., irrigabantur]: et si juga ac cacumina montium
infundebat, ergo non fons, sed diluvium erat.
Sed quod ait, fons ascendebat de terra, et reliqua,
juxta litteram tale est ac si dixisset: Nondum pluerat,
sed fontes per universam terram, sive in planitie
camporum, sive [ Z., sive in] verticibus montium,
suis quibusque locis erumpentes, regiones proprias
irrigabant. Sed fontem more Scripturarum
singulari numero pro plurali posuit propter unitatem

naturae, eo quod omnes unam originem habent.
VERS. 7.-- Formavit igitur Deus hominem de
Iimo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum
vitae, et reliqua. Quid est enim quod hominem de
limo terrae formavit, et non de angelica creatura,
nisi quia ideo voluit de limo terrae creare, ut semper
humilitatem teneret, et non superbiret, pulverem
se cineremque juxta exemplum Abrahae conspiceret,
et ageret gratias conditori suo eo quod de
tam fragili materia conditum ad tantam gratiam
crexit, ut, si subditus ei foret, regna cum angelis
obtineret coelorum? Et inspiravit in faciem ejus, etc.
Inspiratio Dei in faciem hominis conditio est animae
rationalis. Sed in hoc quod ait, inspiravit in faciem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.