PL 115, col. 129
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
nonnulli intelligi volunt ab initio terrae, id est
ab Oriente. Sed quod dicit, a principio, id est ab
exordio, sive ab initio coeli et terrae, sicuti Symmachus
et Theodotion transtulerunt, intelligitur. Et
ideo non Orientem, sed exordium, et initium significat.
Unde intelligitur quod antequam coelum et terram
faceret Deus, paradisum condiderat. Lege librum
Locorum beati Hieronymi. Legitur enim in
Hebraeo: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum
in Eden a principio. Eden deliciae interpretatur.
Bene dicit in Eden, id est, in loco deliciarum.
Unde et quod hic dicitur voluptatis, Symmachus paradisum florentem
transtulit.
VERS. 9.-- Produxitque Deus de humo omne lignum
pulchrum visu, et ad vescendum suave. Quid est
ergo quod hic dicitur produxisse lignum pulchrum
de humo, etc., cum supra legitur, Germinet terra
herbam virentem, et lignum pomiferum faciens, et reliqua?
Sed sciendum est non propterea edictum [ Z.,
dicitur] lignum pulchrum productum, ut novum
aliquid condiderit, sed ex his generibus quae jam
terra tertia die produxerat, exorta sunt postmodum,
et ex illa virtute quam antea terra acceperat, producta
sunt. Et hic etiam recapitulatio est, sicuti et
de homine superius. Sequitur: Lignum etiam vitae
in medio paradisi. Quidam tantum allegorice intelligi
volunt lignum vitae divinam sapientiam, de qua
Salomon ait: Lignum vitae est his qui apprehenderint
eam; et qui tenuerit eam, beatus [(Prov. III, 18)]
. Sed
credendum est quia sicut petra percussa a Moyse
praebuit aquas, quanquam significaret Christum, historialiter
vera petra fuit: ita et lignum vitae, quamvis
eumdem significat [ Z., significet] Christum, tamen
erat corporaliter evidentissime lignum; quod
propterea lignum vitae nuncupatur, quia si inde sumerent
primi parentes, nec morbo, nec aliqua senectute
deficerent, et si in obedientia permanerent,
nec morerentur, sed propter obedientiam corpus
eorum in spiritale converteretur, sicut sanctorum
in resurrectione erit, et a terreno ad coelestem
transirent immortales paradisum. Denique in caeteris
erat alimentum, in isto autem sacramentum,
lignumque scientiae boni et mali. Deus enim omnia
bona fecit, nec aliquid mali in paradiso instituere
potuit. Sed quare dicitur, lignum scientiae boni et
mali, nisi propterea appellatur lignum scientiae boni
et mali, non quod illud lignum in sua natura rationabile
exstitit, ut haberet scientiam boni vel mali,
sed quia homo in eo experiri et scire potuerit [ Z. potuit],
quid interesset inter bonum obedientiae, et
malum inobedientiae? Et ideo in paradiso lignum
vitae, et lignum scientiae boni et mali creatum est,
ut per illud potuisset immortalis esse, per hoc vero
mortalis: ligno vitae quasi medicina, ut incorruptibilis
esset, utebatur; ligno autem scientiae boni et
mali quasi veneno, ut moreretur.
VERS. 10.-- Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis
ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in
quatuor capita. Sciendum est quia nec per hoc paradisus