PL 115, col. 130

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

disus declaratur evidenter ubi sit, quasi per flumina
inveniri possit locus ipsius. Qui sicuti nonnulli dicunt,
et beatus Augustinus autumat, licet ab uno
fonte Scriptura teste procedant, tamen subtus terra
profluunt, et post longos tractus suis locis erumpunt
et celantur interim amnes.
VERS. 11-12.-- Nomen uni Phison, ipse est Ganges
fluvius Indiae, qui circuit omnem terram Evilat,
ubi nascitur aurum, et aurum terrae illius optimum
est, ibique invenitur bdellium et lapis onychinus. Bdellium
nonnulli dicunt lignum esse pretiosissimum,
alii vero lapidem pretiosum. Unde nonnulli pro
bdellio et onychino carbunculum et lapidem prasinum
transtulerunt. Interpretatur autem Phison inflatio
juxta historiam, quia vento tumente inflatur:

seu os pupillae, quod melius est.
VERS. 13.-- Nomen fluvio secundo Geon, ipse est
et Nilus fluvius Aegypti, ipse est qui circuit omnem
terram Aethiopiae. Qui ab oriente fluens, a radicibus
videlicet Atlantis montis, sicut autumant, et ad
septentrionem flexus, autumnalibus pluviis auctus,
plana Aegypti irrigat, usque dum in littore maris
Rubri sub terra celatur, deinde irrumpens Aegyptum
ad occidentem fluit. Interpretatur quippe tenebrosus,
quia per Aethiopiam et Aegyptum currit; sed melius terrae gratia,
vel fertilitas, quia felices homines reddit,
quod magis ad spiritalem intelligentiam pertinet.
VERS. 14.-- Nomen vero fluminis tertii Tigris, ipse
vadit contra Assyrios. Qui propter velocitatem a

bestia nomen accepit, et interpretatur sagitta. Fluvius
autem quartus, ipse est Euphrates, fluvius Mesopotamiae;
sed propterea terram quam circumit non
nominat Scriptura, quia prope erat terrae Judaeorum,
et notus erat eis, et interpretatur ubertas. Hactenus
historiam succincte descripsimus. Hinc vero breviter,
maxime propter interpretationes nominum, aliqua
quae ad spiritalem significationem pertinent, inserere
nitimur, licet contra morem nostrae descriptionis
conemur.
Fluvius qui egrediebatur de paradiso significat
Dominum ac Redemptorem nostrum, de paterno
fonte procedentem, a quo origo est omnium creaturarum.
De quo per Psalmistam dicitur: Apud te est
fons vitae; et de quo Propheta ait: Dominus Deus

noster fluvius gloriosus [ Z., gloriosus est], exsiliens
in terram sitientem. A quo procedunt quatuor flumina
quae irrigant paradisum. Quatuor ista flumina
quatuor significant Evangelia, quae habent
originem ab ipso Domino Jesu Christo, quibus irrigat
Ecclesiam suam, quae per paradisum figuratur,
sicut paulo superius praelibavimus, ubi paradisum
tripliciter inseruimus. Unde et interpretationes eorum
nominum sacris Evangeliis congruunt. Phison, qui
interpretatur os pupiilae, significat Evangelium Joannis; os enim ad locutionem pertinet, pupilla ad visum;
quia quod ipse per attributam sibi gratiam
per oculum mentis de divinitate Salvatoris prae caeteris
altius intellexit, loquendo cructavit dicens: In

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.