PL 115, col. 135

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

per hoc quod Christus infirmari dignatus est in passione,
inde Ecclesia corroborata est.
VERS. 22, 23, etc.-- Et aedificavit Dominus Deus costam
quam tulerat de Adam in mulierem, et reliqua,
usque quo ait: et vocabitur virago, quoniam de viro
sumpta est. Quomodo hic feminam aedificatam dicit,
qui superius ab omni opere suo requievit? Non enim
hic creavit in materia, sed expressit in forma. Dixitque
Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et reliqua.
Vocavit ergo uxorem suam vir tanquam potior inferiorem,
et dixit: Hoc os ex ossibus meis, etc. Os
de ossibus meis fortassis propter fortitudinem, et
caro de carne propter temperantiam. Hae namque
duae virtutes ad inferiorem animae partem, quam
prudentia rationalis regit, docentur pertinere allegorice.
Haec vocabitur virago.
In quibusdam codicibus
invenitur, haec vocabitur mulier. Non enim videtur
in Graeco et in Latino resonare cur mulier appelletur,
quia ex viro sumpta sit; sed etymologia in
Hebraeo sermone servatur [ Z., servetur]: vir quippe
vocatur Is et mulier Issa. Recte igitur ab Is appellata
est mulier Issa. Et hoc est quod hic ait, haec
vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est.
VERS. 24.-- Quamobrem relinquet homo patrem
suum, et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et
reliqua. Hic primum Adam prophetavit de Christo
et Ecclesia. Quod exemplum [ Z. om. exemplum] exponens
Paulus apostolus ait: Mysterium hoc magnum
est; ego autem dico in Christo et Ecclesia [(Ephes. V, 22)]
.
Quod si quis spiritaliter nosse desiderat, Augustini

et Isidori dicta strenue legat. Bene ait, in carne una,
hoc est in una voluntate et consensu, seu quia ex
duobus una caro procreatur in prole.
VERS. 25.-- Erant autem uterque nudi [ Z., nudus], Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant.
Non
quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas
nondum erat, quia nondum libido membra illa
movebat ad concupiscendum. Si enim non peccarent,
non erubescerent, quod in parvulis fieri videmus,
qui antequam tempus libidinis et motus fragilitatis
adveniat, non erubescunt ex nuditate. Et
idcirco erant nudi, ut dictum est, sed non erubescebant,
quia non videbant aliam legem in membris suis
repugnantem legi mentis suae, et captivos eos ducentem
in lege peccati [(Rom. VII, 23)]
. Nihil enim putabant

velandum, quia nihil sentiebant refrenandum.
Sed post peccatum erubescebant, quia propter inobedientiam
caro quodammodo verecundiae testimonium
perhibebat, et peccando promeruerunt ut eis
rebellis esset.
CAPUT III.
VERS. 1.-- Sed et serpens erat callidior cunctis
animantibus, et caetera. Non ut serpens aliquam
astutiam aut sapientiam haberet, sed propter astutiam
diabolus intelligitur, qui per illum agebat dolum.
Nam Aquila et Theodotion interpretati sunt, nequam et versipellem;
ut per hoc magis versutia et
calliditas quam sapientia demonstraretur. Quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.