PL 115, col. 136
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
quamvis praevaricator angelus per superbiam fuisset
dejectus de coelestibus, natura tamen excellentior et
callidior est omnibus animantibus; quia si dignitatem
amisit, subtilitatem non perdidit. Elegitque
sibi diabolus animal naturae suae aptum, tortuosum,
lubricum, per quod [ Petr., quem] loqueretur, ut per
hoc sua dolositas et tortuositas designaretur. Verum
ipse serpens loqui non poterat, quia hoc a Creatore
non acceperat. Assumpsit illum diabolus, utens eo
velut organo, per quem articulatum sonum emitteret
ad perpetrandam malitiam suam. Per illum quippe
verba faciebat. Sed ille nesciebat naturae rationalis
[ Petr., rationis] expers, sicut daemoniacus et mente
captus loquitur quae [ Petr., quia] nescit, sed tantum
per eum non quantum voluit, sed quantum a Creatore
concessum est, peregit. Unde nonnulli quaerunt
si non intellexit, non sensit serpens, quomodo audiunt
verba marsorum incantantium, ut ad eorum
incantationes de cavernis egrediantur? Quibus respondendum
est: Licet intellectum non habeant,
tamen sensibus corporis nullatenus carent. Habent
enim visum, auditum, odoratum, gustum et tactum.
Et ideo quamvis audiant verba marsorum, nequaquam
tamen intelligunt. Non enim obediunt intelligendo,
sed ut de antris ad incantationes exeant, permittente
Deo, coguntur a diabolo. Sequitur: Qui
dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ne comederetis
de omni ligno paradisi? Idcirco ad mulierem
loquitur, quia vidit quod mulierem seducere posset,
et non virum; seu quia virum tantum ad similitudinem
Dei conditum putavit et non illam. Hic movet
aliquos cur tentari Deus hominem permisit, quem
consentire praesciebat, nisi quia magnae laudis homo
non esset, si ita condidisset eum ut malum facere
non potuisset, sed foret tanquam animal. Sed condidit
in proprio arbitrio, ut, si fortiter perseveraret
in praeceptis, remuneraretur; sin autem consentiendo
corrueret, damnaretur, sicuti actum est.
Nam et hodie sine intermissione per universum genus
humanum ex insidiis diaboli homines tentantur,
ut ex eo virtus tentati probetur, et palma non consentientis
gloriosior appareat.
VERS. 2, 3.-- Cui respondit mulier: De fructu lignorum
quae sunt in paradiso vescimur, et reliqua.
Cur mulier ad interrogata serpenti [ Z., serpentis]
respondit? Ut praevaricatio ejus esset inexcusabilis,
cum nullo modo dicere potuit se oblitam esse mandati,
quod serpenti prodidit.
VERS. 4, 5.-- Dixit autem serpens ad mulierem:
Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod
in quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi
vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
Ac si dixisset: Non est ita ut dicitis. Invidit itaque
vobis Deus suam gloriam, et dignitatem, propterea
vobis ista praecepit. Scit enim quia, si comederitis,
similes ei eritis, scientes bonum et malum. Melius
consilium dabo: Comedite, et aperientur oculi vestri,
et reliqua. Magna promittit, ut facilius decipiat. Ait
enim: et aperientur oculi vestri. Ad hoc persuasit ut