PL 115, col. 776

Memorialis sanctorum (Eulogius Toletanus), J. P. Migne

ad coelum ascendere, Christum adire, ejusque
inconvulsibiliter inhaerere amplexibus. » Quarum
constantiam fidei praeses virtutemque professionis
advertens, quibusdam mulierculis profani ritus peritia
praeditis, sigillatim eas instruendas commendat,
et terroribus quibus potest, ne alternis aut cujuslibet
fidelium fulciantur colloquiis, admonet. Mulierculae
vero suscipientes virgines Christi, sacrilegi cultus
quotidie venenosum dogma eis exponunt, ac
pervigili cura coelesti jam manna refectis cloacae putrientis
poculum propinantes, casso consumuntur
labore. Sed hanc illarum pertinaciam praesidi referentibus
mulierculis, post nonnullos dies virgines in
forum eductae, in spectaculum publicum constituuntur,
et Christum confitentes, et hostem fidei detestantes
(6),
sub ictu gladii corruerunt (7) undecimo
kalendas novembris, aera qua supra (8). Quarum
corpora loco, quo deciderant, derelicta, summo militum
observantur studio, ne Christiani ad emolumentum
patrocinationis furtim eas surriperent, et
reconderent. Ferunt tamen quod illa virginalia cadavera
in loco, quo ab ethnicis altis scrobibus magis
abscondita quam humata sunt, signis et miraculis
coruscant, et gloriam emeritae consolationis virtutum
efficientia tam fidelibus quam gentilibus ostentant.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui
vivit cum Patre et Spiritu sancto unus Deus in saecula
saeculorum. Amen.
CAPUT VIII. Vitam continet et passionem sanctorum virginum Florae et Mariae.
Consulto omittimus praesens caput illud inferius edituri
una cum Documento martyriali S. Doctoris:
cujus consilii rationem supra reddidimus in monito
nostro.
CAPUT IX. Gumesindus Toletanus, et Servus Dei, Cordubae passi.
Sanctus Gumesindus presbyter ex oppido Toletano
olim cum utroque parente puer adhuc parvulus
Cordubam veniens, votivo genitorum affectu per sacrum
clericatus ordinem coelesti ascriptus militiae
apud basilicam sanctorum trium (1), qua Faustus,
Januarius, et Martialis martyres praesentialibus corporum
suorum favillis quiescunt, digna paedagogorum
educatione in Dei timore clarescit. Ubi post

aliquod tempus in sancto diaconii ministerio consecratus,
demum cujusdam (2) Campaniae Cordubensis
Ecclesiae sacerdos adolescens praeficitur. Inde ad
urbem descendens cum beato Servo Dei monacho,
qui tunc in supradicto sanctuario adhuc juvenis
cum Paulo presbytero reclusus manebat, principibus
et judicibus ambo assistentes, sub confessione caeterorum
occubuere idibus januarii (3), aera octingentesima
nonagesima. Quorum corpora furtim a Christianis
sublata, in basilica sancti Christophori martyris,
quae est ultra amnem in parte meridiana, religioso
cultu exstant recondita.
CAPUT X. De sanctis martyribus Aurelio, Felice, Georgio, Sabigothone, et Liliosa.
1.
Fuit praeterea (1) quidam juvenis, nomine Aureius,
natalibus et rebus plurimis antecellens. Hic in
nfantia matre Christiana, et patre gentili orbatus,
tutela amitae suae fidelissime usque in annos adolescentiae
fovebatur, docebaturque Christum veraciter
credere Deum: nec praeter Ecclesiam salutis viam,
et iter regni coelestis alibi posse reperiri, imbuitur.
Quod documentum venerabilis puer apprime ebibit,
ita ut licet Arabica erudiendus litteratura traderetur
cogentibus affinibus, insontibus tamen praefixam coelitus
animis fidei sanctae notitiam nulla vanitatis
figmenta immutare quiverunt sed corde semper

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.