PL 115, col. 949
De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
diebus incolumes eos pagus excepit Belnensis, a
quo in villa quae Arziliacus dicitur, ab Hunfrido
gaudenter recepti exponebant hoc, utique illi multum
audire sitienti, quid in via contigisset, quidve
divinae largitatis munere impetratum esset: quibus
compertis et ipse comes cum admiratione gratias
agens, jussis dari necessariis, eos muneratos dimisit.
CAPUT V.
Sed quoniam suos Dominus fide et confessione
probatos famulos virtutibus magnificare, cujusque
apud eum meriti essent, signorum indiciis monstrare
decreverat; hoc quod in eodem Vivariensi
pago et villa ipsa Arziliaco miraculum constitit,
dignum referre fuit. Quaedam igitur vidua, nomine
Theothildis, cujusdam raptoris spiritu superbiae tumentis
iniqua violentia equum amittens, lugubris
sese fletibus contorquens, desperabili contritione
languebat. Cumque nullo ingenio nulliusque solatio
suae flebilitati eum restitui posse existimasset, ad
eorumdem sanctorum martyrum exspectanda suffragia
cum omni recuperandae spei fiducia se contulit:
ibique tandiu flens et perseverans in rogando
Deum facientem judicium injuriam patienti permansit,
donec die tertia terrore inspirationis supernae
raptor perculsus, satisfaciens viduae cogeretur
sponte reddere quod visus erat nequiter abstulisse.
Quoniam hactenus sanctorum martyrum Georgii
atque Aurelii translationis ordinem, et quae, divina
largiente gratia, in via gesserunt miracula, ipsorum
suffragantibus meritis, ex parte cucurrimus; modo
ad id quod residet, etsi imperitus, fidus tamen
vertatur articulus, quae idcirco duobus gratum fuit
dividi libellis, quatenus nec avidis lectoribus superflua,
nec piis auditoribus ea quae dicerentur,
In praedicto igitur pago Antisiodorensi, Basgernam
vicum, compressantibus se hinc inde turbis,
cum appropinquare coepissent; advenerunt illis quidam
ex nostris obvii, eos ibidem officiosissime, prout
decuerat, excipientes: quorum animae exsultatio,
sive laetitiae fletus, gratiis hymnizatis divinis pro
desiderio fuit. Unde sequenti die simul profecti,
levatis in eodem loco corporibus sanctorum feretris
Antisiodorum veniunt urbem, plurimorum tropaeis
sanctorum insignem. Quo agnito coenobitae almi
confessoris Christi Germani, ejusdem olim civitatis
antistitis, eos quam honorificentissime cum Dominicae
passionis memoriis omnique digno apparatu
susceperunt, collocantes eadem martyrum corpora
super altare beati Mauricii martyris, Thebaeae legionis
principis, ea sub nocte servanda: ad quorum
ingressum, unum a claudicatione, ad egressum vero
hominem alterum a continuo capitis dolore ibidem
curatum didicimus. In crastinum autem (neque
enim tempus eos ibi amplius immorari sinebat) haud
secus quam sunt excepti a memoratis sanctis fratribus,
sive ejusdem loci civibus honeste deducti,
pagum ingrediuntur Sanonicum, quem etiam quibus