PL 115, col. 951

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

religiosi viri, vocabulo Bovonis (in quam
etiam forte eadem sanctorum corpora ad manendum
declinaverant), causa ipsius sustentabatur misericordiae.
Attendebat quod eleemosyna quae datur in
terra pauperi, a Christo, teste Martini semichlamyde,
recipitur in coelis. Illa de remedio optandae
valetudinis caute secum permeditans, locum ubi
beatorum martyrum corpora venerabantur ascendit.
Sed illico ut orationem fudit, ea sanitatis gratia
donatur: quatenus evangelico una eademque hora
renovato miraculo, et loqui simul et audire mereretur,
exivitque gaudens universae domui gaudium
inferens.
CAPUT IV.
Quae vero idem Bovo in eorum martyrum adventu
sibi contigisse cum sacramenti fide dicebat, res
digna miraculo praeteriri non sinit. Cum ergo fuissent
horum delatores sanctorum monachi, qui ea
nocte una cum suis fere triginta ab eodem hospitio

sunt excepti; illis necessaria non surdus auditor
apostolicus, hilari animo distribuens praerogavit.
Sed ut tantae tamque copiosae charitatis superabundans
opus remuneraretur, ipsius vinarii vascula
sic sunt mane reperta ac si nihil exinde sero potatum
fuisset. Universis namque omnique suae domus
familiae ac advenientibus causa sanctorum martyrum
ita ubertim propinatum fuerat, quatenus omnes
pro sobrietatis competentia ad plenum vino satiati
laetarentur. Penum siquidem eidem subjectum
erat solario (benedictionem desuper hauriens) quo
beatorum corpora martyrum illa nocte ad quiescendum
fuerant admissa.
CAPUT V.
Is etiam Bovo saepe admirans referebat non huic
dissimile factum. A cujus denique domo sanctorum
eductis corporibus, evenit diem post quartum, ut
ex Hludwici Bejwariorum regis exercitu in eam intrarent,

atque illam per aliquot dies ibidem commorantes
inhumane vastarent. Ergo licet merito hac
spe frustratus, ad hoc idem Hludwicus a quibusdam
proceribus invitatus exierat, quatenus fratris
sui domni Caroli contra Danos navali tunc classe in
Sequana decertantis, regnum usurpans invaderet;
sed et victoriam, proh dolor! veluti jam prae manibus
suspectam, hujusmodi infelicissima visus est
distulisse tyrannide. Nam rege insalutato cum paucis
in navi relicto, omnes ei subdole adhaerentes
discedunt, et praecisis ejusdem navis funibus, ne rex
quolibet auxiliaretur praesidio, ad eumdem Hludwicum
eum sibi regem facientes accedunt, quod eis
dignam in contumeliam cessit. Rex ergo, divinitus
liberatus, statim parvo, quem fides sibi retinuerat,
exercitu collecto, fratrem a regno nobiliter expulit;
atque cum vivum capere posset, ei locum abeundi
viscerabiliter indulsit, suosque fugaces (cum in eis
regali censura ulcisci potuerit) sublimi collectione
ad se revertentes, solita pietate recepit, sceptro potitus

et regno. Itaque supradicti hostes substantiam
domus quam intraverant praeter mensuram exterminantes,
ex supra memorati viri Bovonis vino non
minus (ut fuit putatum) quam sexaginta modios
abstulerunt. Sed illis recedentibus rursus sanctorum
meritis, Bovone teste, quantitas totius vini integra
reperitur. Nec cunctandum charitate illud augente
sic excrevisse, quae in viri corde diffusa, gemino
pollebat bono.
CAPUT VI.
Fuit in Villa-Nova ( Villeneuve l' Archevéque ) ejusdem
pagi Senonici quaedam puella, nomine Arohildis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.