PL 115, col. 953

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

offertur sananda, priscae felicitatis coram ipsis quae
aderant turbis usum recepit. Igitur ambulans gratesque
sanatoribus suis laeta rependens, ad iter (quo
aliorum adjuta manibus venerat) se sospitatis gressu
comite reparat.
CAPUT X.
Adalbertus de Talsiniaco villa, hostilem multum
pavens occursum, ad sanctorum martyrum luminaria
pro tuendis aliis unum vas apum fide plena devovit,
cum subito ex praefati Hludwici Bejwariorum
regis exercitu quidam illius domum irrumpentes,
ipsam alvearium natura mellis avidi, quia majus
meliusque caeteris erat, primum auferre conati sunt,
quod ita mirandum illis nequidquam laborantibus
immobile perstitit, ac si funditus in quo erat
loco haberetur affixum. Quo facto, hostes turbati
nimiumque stupentes, didicerunt tandem illud sanctis
martyribus pro conservandis aliis esse dicatum.
Unde non solum hoc, sed nil ulterius in eadem domo

sanctos reveriti praesumpserunt, animadverso divinam
illi eorum meritis tuitionem inesse.
CAPUT XI.
Quia miraculorum veneranda concrescunt praeconia,
augeatur numerus pagellarum cum gloria. Multis
denique ab annis lugalbertus de villa Vimpopuli,
cum esset utrorumque oculorum luminis dono privatus,
agnitis tot tamque mirandis sanctorum virtutibus,
jussit se quantocius illuc deduci. Sicque uxoris
adminiculo insuper et multa comitatus fiducia gradiens,
ad locum usque pervenit. Dumque diutius
ecclesiam intrans, solo prostratus precibus gemens
insisteret, quo sibi sancti martyres, licet indigno,
misererentur, luctuosis vocibus expostulans precabatur.
Tunc supernae pietatis fonte eorum obtentu se
influente ita confestim mederi promeruit, quatenus
Deum sanctosque magnificans, inde valens vidensque
uxoris manu oblita rediret.
CAPUT XII.

Adducuntur et duo caeci, villae quae dicitur Simportus
incolae, ad praeclaram beatorum martyrum
postulandam clementiam. Horum sane devotionem
integram non modica divinae miserationis consecuta
est caecorum illuminatrix bonitas. Ut autem intrantes
domum qua sacrae martyrum digne venerabantur
reliquiae, se orationi dederunt; obductis post paululum
fugatis tenebris, videndi posse recipere meruerunt:
surgentesque a pavimento, remoto ductore
per sese hac illacque clare videndo discurrunt. Itaque
Dei sanctorumque martyrum sibi providam collaudantes
benignitatem, laeti, ut illi quondam in
Evangelio a Salvatore et Filio David illuminati, discedunt.
CAPUT XIII.
Hac itaque miraculorum fama per pagos late diffusa,
se invicem praecedere festinantes confluunt
plurimi. Unde quidam adolescens Acleulfus, ex villa

nomine Laudrado, mente captus, cum frequenter
fieret jam per annum et insuper atrociter demens,
quod vulgo lunaticus dicitur, ad saepe memorata
sanctorum martyrum corpora, licet vinculis nexus,
fide parentum adducitur, qui etsi illam non habebant
vocem: Domine, si quid potes, adjuva nos misertus
nostri; infirmum tamen sibi poscebant mederi.
Ubi aliquantulum ob salutis remedium detentus,
ad plenum quod alienae fidei devotione quaesitum
fuit, eorum piis meritis adipisci promeruit. Itaque
sensus pristini recuperato vigore, alacer recessit,
atque de reliquo, uti prius fuerat, sanae mentis compos
permansit.
CAPUT XIV.
Ex eadem villa quaedam procax puella, nomine
Teutberga, casu quo solebat cum matre litigans, per
sanctorum martyrum pignora, Georgii scilicet ac
Aurelii, suam non est verita contestari proterviam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.