PL 115, col. 954

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

Dumque a quibusdam quare sic adversus parentem
ageret, et quare sic temere per sanctorum nomina
dejeraret, increpata minime quiesceret; ultione praesenti,
ipsa quam ad jurandum evexerat, manus contrahitur.
Exinde vero quos perjurando per indomitatem
linguae male praesumpserat, studiose rogando
cogitur quaerere sanctos, suique ab eis causam remedii
veluti debitum munus incunctanter exigere.
Dumque facti poenitens ad eorum se limina devotissime
contulit, debilis ipsius palma dictu velocius
medicata extenditur, atque sana facta mulier ad genitricem
ei de reliquo famulatura revertitur.
CAPUT XV.
Erat et quaedam femina ex villa vocabulo Casellas,
nomine Amaluvara, ab annis centum quadraginta
quatuor mensium in caecitatis nebulis perdurans:
nec ulla ei medicinalis profuit manus, quam divina
potestas his sanctis medendam servabat. Haec a

quadam pulcherrima feminarum intempesta nocte
(ut sibi videbatur) admonita est, quatenus pro adipiscendo
luminis usu ecclesiae pavimentum qua
eorumdem sanctorum martyrum corpora quiescebant,
sedula scopis mundare satageret, donec eam
sancti miserando respicerent. Quod cum adducta
semel explesset, oculorum acuminis tantum recepit
quod sibi usque hodie sufficiat, nec ductoris adminiculo,
sanctimonialis etiam facta, quemadmodum
prius indigeat.
CAPUT XVI.
Quid vero eidem in ipsa ecclesia quadam nocte
cum caeteris excubanti revelatum sit, reticeri neglectum
putamus. Ubi dum aliis dormientibus sola
(quemadmodum sibi certum erat et nobis retulit)
quasi vigilans resideret, respicit ad fenestram retro
altare ejusdem ecclesiae, considerans per eam quasi
maximum solis radium splendescere, et per radium
quemdam inaestimabilis visus luce contectum puerum

ad ima usque altaris descendere, qui manum porrigens
ubi sanctorum corpora quiescebant, sublevato
paululum quo tegebantur pallio, coepit diligenter introspicere:
cum ecce columba, cujus nitor mirabilis
in cornu dextro altaris apparens super eos volitans
stetit, ipsum plurimum intentans juvenem, et quasi
quiddam divinitatis in eo contemplans, quid agere
vellet inspiciens. Qua visione perterrita, veluti fessa
angustiis, plenius obdormivit: videtque per exstasim
mentis duos venerabiles viros ecclesiam ipsam quibusdam
et valde pretiosis decorare ornamentis, qui
et aiunt ad illam: « Vade festinans ad hujus sanctae
domus custodes, ac dicito quatenus hanc propensius
ornent, quoniam qui sunt in circuitu sancti, horum
martyrum gratia huc modo convenient. Siquidem et
nos ab Hispaniarum partibus, unde nuper allati venerunt,
eos quomodo hic essent, visitare processimus. »
Quibus sic effatis sublata visione evigilat
mulier, atque haec secum replicans haesitat plurimum,
utpote quid puer, quidve columba significaret

ignorans. Prudens tamen lector, sive sagax auditor
(credimus) puerum Christum, columbam vero Spiritum
sanctum Patris Filiique consortem, circa sanctorum
martyrum reliquias aspirantem intelliget.
CAPUT XVII.
Teutlindis ex Dedentio puellari monasterio, quia
Dominica erat, et vacabat ab opere, veluti ex otio ad
eorumdem sanctorum martyrum limina se puellariter
videndi curiositate donavit. Ibant et alii devote
promoti: et quamvis animo dispares, sociali tamen
vestigio perveniunt ad ecclesiam, seque simul coram
altari orationi dederunt: erigentesque se ac
reliquorum qui praevenerant stationem adire properantes,
loco quo steterat, caeteris abeuntibus, ita
praefata Teutlindis inhaesit, quatenus pavimento immota
persistens, universos hoc novo miraculo in non
modicam admirationem attolieret. Ubi tandiu sernentibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.