PL 115, col. 957
De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
excubiis, praeclaris ipsorum (quod est fatendum)
meritis, invisis propulsis tenebris ei protinus
virtus coelestis lumen quoque diei refulsit. Rediit igitur
videns, Deum magnificans ac gratias agens, homo
innovatus, novum vicinis miraculum referens.
CAPUT XXV.
Erat itaque ex pago Andegavensi homo quidam,
nomine Adalsadus, ab annis fere quinquennii vitiata
compage membrorum sic invalidus, quatenus
ipsa calcanea posterioribus tenacissime haberentur
innexa: qui tantorum cognita miraculorum. virtute
(divulgabantur enim a plurimis) ad eorum se martyrum
gratiam quadam Dominicae noctis die, prout
potuit, transtulit: ubi nocturnali adveniente tempore,
jamque fratribus eumdem officium angelica
celebrantibus reverentia, tantos coepit solventibus
se (ut solet in talibus fieri) membrorum vinculis
clamores emittere, quibus psallentium voces ejulans
omnino perrumperet. Interea recuperato mox partim
salutis remedio, post paucos exinde dies priscae
sospitati redditus, ita eorum orationibus elevatus
subrigitur ut per se rectus incedens, ad propria suo
sospite gressu rediret.
CAPUT XXVI.
Ramnoldus denique de villa quae vulgari appellatione Fontanas
dicitur, ab anni circulo pede tenus
a renibus claudus, ad eorumdem martyrum florentem
clementiam miserandus venit. Venit, dico, non
gradu proprio, sed peregrino evectus ingenio, ita
plane miserabilis, miraque totius corporis debilitate
tenuis, ut multiplicatis in se infirmitatibus, amplius
putaretur mori quam posse mederi. Fide tamen
accedens, atque ante sanctorum martyrum
cineres, a quibus portabatur, expositus, continuo
cum salutis munere superno respectus intuitu, piis
ipsorum suffragiis factus incolumis sanatur, utique
renum ac tibiarum, necnon et pedum omnisque imbecillitatis
fugato contagio, quemadmodum praesens
adhuc ejus alacritas testatur. Sic valens redditur,
quatenus ex eadem infirmitate nihil deinceps passus
famuletur in eodem loco jugiter Deo.
CAPUT XXVII.
Ergo quia solet esse ut in suo sacro beatus Gregorius
scribit Dialogo, quatenus majora aliquando
fiant miracula, ubi minor portio sanctorum habetur
reliquiarum; gratum fore putamus, si et hoc quod
de eorum gestum est reliquiis, inseratur.
CAPUT XXVIII.
Gloriosus itaque rex Carolus, quantum de adventu
horum martyrum relectis sibi passionis eorum titulis
gavisus exstiterit, non est nostrum exponere.
Laetabatur quod regni sui tempore tales Gallia promeruerit
flores: quorum ut a parte totum possideret,
sumptis reliquiis hoc quoque sub exemplo religionis
fidelibus agendum ostendit. Nec est oblitus
delegans Mancionem Cordubae hujus facti veritatem
ex loco requirere: a quo regresso etiam illud eorum
gestis mutilatum addidicit, quod memoria et
inscriptione dignum habetur. Caesis igitur sanctorum
martyrum corporibus, atque in platea diffusis,
jusserat Abdirama tyrannus ea ibidem servari, sepultura
negata, quatenus illa canes volucresque coeli
comederent, quod actum certe videmus, ut in eis
quoque psalmodia adimpleretur David canentis: Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus
coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
[(Psal. LXXVIII, 2)]
.
Sed ut eorum dignitas meritique
celsitudo declararetur, ita divinitus ab universis rapacibus
sunt animalibus, ut olim Daniel a leonibus,
custodita, quo nullo vel muscae appetitu per triduum
quo taliter jacuerunt, fuerint adtaminata. Hoc enim
cum vero idem dicebat Mancio, et quod a fidelibus
ejusdem Cordubae civibus illud verissime audierit,