PL 115, col. 974

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

Zosimus eodem tramite cucurrisset. Neque Bonifacius,
ejusdem apostolicae sedis praesul, epistolas
Pelagianorum sibi delatas ei ad respondendum
misisset; aut responsionem ejus, quatuor libris editam,
probabiliter atque honorabiliter suscepisset.
Coelestinus quoque, memoratae urbis episcopus,
quid contra Gallorum insaniam, super eo ejusque
doctrina senserit, ex auctoritate apostolica, Decretorum
scita declarant, quae ita se habent: Nec
tamen mirari possumus si haec erga viventes hi nunc
tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum
memoriam dissipare. Augustinum sanctae recordationis
virum, pro vita sua, atque meritis in nostra
communione semper habuimus, nec unquam hoc
sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit. Quem
tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros

optimos etiam a meis decessoribus haberetur.
Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote
qui ubique cunctis et amori fuerit et honori. Nec
minus Leo papa beatissimus super ejus aestimatione
sensisse credendus est, qui Eutychetis damnans
vesaniam, cum fidem orthodoxam collectis catholicorum
doctorum sententiis astrueret, B. Augustini
sententias interponere non ambegit. Quantus etiam
beatissimo papae Gregorio fuerit, indicat ejus epistola
quam ad Innocentium episcopum misit, in qua haec
ejus verba sunt: Quod vero in Expositione sancti
Job transmitti codicem voluistis, vestro omnino studio
congaudemus, quando illi rei Eminentiam Vestram
studere conspicimus, quae nec totos foris vos exire

permittat, et ad cor iterum saecularibus curis dispersos
recolligat. Sed si delicioso cupitis pabulo saginari,
beati Augustini patriotae vestri opuscula legite,
et ad comparationem siliginis illius nostrum
furfurem non quaeratis.
CAPUT II. Sancti Augustini doctrinam Fulgentius et Prosper defenderunt.
Sane S. Fulgentius, mirabilis doctrinae episcopus,
Monimo super perditorum interitu de Praedestinatione
ex B. Augustini verbis sciscitanti, nequaquam
librum responsionis in defensionem sententiae tanti
Patris ederet, si eum catholicae fidei contraria sensisse
vel certe scripsisse cognosceret. Quamvis nonnulli

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.