PL 115, col. 975

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

Gallorum (sicut quidam de eis ait, quod eorum
sint semper repentina consilia) nequaquam
Praedestinationem perditorum reprehenderint, sed
sanctorum praedestinationi novo concludio derogare
maluerint. Quorum insanae praesumptioni memorabilis
idem Augustinus doctor eximius, petentibus Prospero
et Hilario, orthodoxe respondens, duos libros,
alterum de Praedestinatione sanctorum, alterum
de Bono perseverantiae, plenissime fidelissimeque
confecit; in quibus perpauca de praedestinatis
ad interitum, quamplura vero de praedestinatis ad
gloriam verissime disseruit. Cujus dictorum scriptorumque
salubrium Prosper, Gallicae provinciae
doctor praecipuus, sequax per omnia atque defensor,
memorabili Patre ad coelestia indubitabiliter transmigrato,

ita suis, id est Gallis, furentibus catholica
responsione obviavit, ut et doctrinam illius orthodoxam
procul dubio assereret, et eum nihil contra
veritatis regulam ullatenus vel sensisse vel scripsisse
astrueret. Quam videlicet S. Prosperi responsionem
propositis quaestionibus sufficere crederem,
nisi quorumdam aliter opinantium pervicacia ad
alia devocaret. Nam tunc omnis quaestio adversum
sanctorum praedestinationem quibusdam confictis
adinventionibus agebatur, quibus a venerandae memoriae
Patribus satis abundeque responsum est,
nunc in diversum nitentibus studiis, praedestinatio
perditorum a quibusdam funditus abrogatur. Quasi
vero aut incomprehensibilis perindeque irreprehensibilis
justitia omnipotentis judicis evacuari queat,

aut id sanctarum Scripturarum auctoritate stipulari
nequeat; cum pie diligenterque legentibus, etsi non
verbo eodem, aliis tamen tam vocabulis, quam sententiis
itidem significantibus, minime taceatur,
quemadmodum, Christo propitio, sequentia patentissime
demonstrabunt. Adeone desipimus, ut putemus
B. Hieronymum, utriusque Testamenti fidelissimum
doctissimumque interpretem, eidem Patri, si
qua deviare cognosceret, parcere potuisse; praesertim
cum eum in quadam epistolarum suarum redarguerit,
e vestigioque correctum susceperit, ac deinceps
multis laudibus persaepe extulerit, amorique semper
et honori habuerit? Quibus constitutis, tandem
quod coepimus, propitiante Domino, exsequamur.
CAPUT III. Ingressu in disputationem tres proponit quaestiones: De praedestinatione reproborum; de Christo pro solis electis mortuo; de Dei voluntate non omnes homines vocandi et salvandi.
Sequentes igitur saluberrimam tanti Patris doctrinam,
dicimus, ut caetera omittamus, Deum summe
atque incommutabiliter bonum et justum hominem,
sola bonitatis suae abundantia de terrae limo conditum,
anima rationali donatum, libertate quoque arbitrii
decentissime decorasse, ut eo bene et liberaliter cum
adjutrice Conditoris gratia utens, non mori posset;
contumaciter vero perperamque abutens, justissime
addictus mori posset arbitrio. Quo miserrime intumescens,
qui prius gratuitam bonitatem liberalitatemque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.