PL 115, col. 977

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

Veritatis omnes nuncupat; quos etiam eadem Veritas paucos
et electos appellat. Siquidem quonam
modo omnium vocabulo multi vel pauci intelligendi
sint, nullatenus ariditatis meae rivulo imbuendi
estis, quippe qui omnia efficaciter percepistis. Verum
memorabilis Augustinus, ut optime recolitis, omnes
Deum velle fieri salvos dicit; sed quoscunque salvat;
vel omnes ex omni genere hominum, vel omnes velle
fieri salvos, quia nos facit velle fieri omnes homines
salvos: alioquin, si generaliter et non specialiter omnes
intelligendi sunt, ubi est illa omnipotentia
qua omnia quaecunque voluit in coelo et in terra,
prorsus non quaedam sed omnia generaliter fecit? [(Ps. CXXXIV.)]
De quo verissime canitur: Omnia quaecunque
voluit Dominus, fecit in coelo et in terra, in mari,

et in omnibus abyssis, et cui dicitur: In voluntate, vel ditione tua, Domine, cuncta sunt posita; et non est
qui tuae possit resistere voluntati
[(Esther XIII)]
. Et
ubi erit quod jugiter diurnis nocturnisque confessionibus
nos credere in Deum Patrem omnipotentem
fidelissime dicimus? Si aliqua vult, et non facit,
quod absit ab omnium salvandorum cordibus,
impotentiae arguitur qui omnipotens praedicatur:
quod quantae sit imprudentiae vestra prudentia viderit.
CAPUT IV. Tertia maxime propositio Scripturae sanctae auctoritatibus probatur.
Perpensis igitur diligentius sanctarum Scripturam
paginis, considerate quid B. Job dicat: Et anima
ejus quodcunque voluit hoc fecit. Quid est quod

Moyses in cantico Deuteronomii canit: Constituit
terminos populorum juxta numerum filiorum Israel,
vel angelorum Dei; pars autem Domini populus ejus;
Jacob funiculus haereditatis ejus [(Deut. XXXII)]
. Et in
libro Esther, qui duas sortes esse praecepit, unam
populi Dei, alteram cunctarum gentium [(Esther III)] .
Et Salomon: Considera omnia opera Dei, quod nemo
possit salvare quem ille perdiderit, sive, despexerit [(Eccli. VII)]
.
Et in Psalmo: Qui annuntiat verbum
suum Jacob, justitias et judicia sua Israel: non fecit
taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit
eis [(Ps. CXLIX)]
. Et iterum: Non miserearis omnibus
qui operantur iniquitatem [(Ps. LVIII)]
. Et in libro Ecclesiastico: In duobus contristatum est cor meum, et
in tertio iracundia mihi advenit. Vir bellator deficiens

per inopiam et vir sensatur, contemptus; et qui transgreditur
a justitia ad peccatum, Deus paravit eum ad
rhomphaeam
[(Eccli. XXVI)]
. In eodem: Et omnes homines
de solo, et ex terra unde creatus est Adam: in
multitudine disciplinae Domini separavit eos, et immutavit
vias eorum; ex ipsis benedixit et exaltavit; ex
his sanctificavit, et ad se applicavit; ex ipsis maledixit
et humiliavit, et convertit illos ad separationem
ipsorum; quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare
illud et disponere, omnes viae ejus secundum dispositionem
ejus. Sic homo in manu illius qui se fecit,
reddet illi secundum judicium suum [(Eccli. XXXIII)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.