PL 115, col. 978

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

Et in Job: Cum se moverit ad quaerendum panem,
novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies [(Job. XV)]
.
Et Isaias: Parata est enim ab heri Topheth,
parata et dilatata [(Isa. XXX)]
. In eodem: Ubi vermis
eorum non morietur, et ignis non exstinguetur [(Isa.
LXVI)]
: Domino verbis eisdem in Evangelio secundum
Marcum idem approbante [(Marc. IX)] .
Perpendite, obsecro, quare uni det Deus gratiam,
alteri non det. Quare post tot millia annorum pro
redemptione humani generis Salvator venerit; et
excepta gente Judaeorum per tanta spatia temporum
totus mundus sine gratia Dei in errore remanserit.
Quare solum Abraham, et non totum mundum, ad
misericordiae suae notitiam vocaverit. Cur in solo
vellere populi Judaeorum tot annorum millibus ros

divinae gratiae manserit, et area totius orbis irrigari
per Dei misericordiam non meruerit. Vel cur postea
solum vellus, Judaicus videlicet populus, a Dei gratia
aruerit, et gentium omnium aream ros divinae
misericordiae perfuderit Et cum Dominus Salvator
noster in Evangelio dixerit: Quia si in Tyro et Sidone,
ac Sodomis factae fuissent virtutes quae factae
sunt in Chorozain, Bethsaida, et Capharnaum, olim
in cilicio et cinere poenitentiam egissent [(Matth. XI,
Luc. X)]
. Quare ibi fecerit virtutes, ubi non solum
ei non crederetur, verum etiam pateretur; et ibi
non fecerit, ubi erant poenitentiam acturi et credituri?
Et quod ipse iterum dicit: Non omnes capiunt
verbum, sed quibus datum est [(Matth. XIX)]
; Qui habet
aures audiendi, audiat [(Matth. XIII)]
. Et iterum: Vobis

datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem
in parabolis, ut non videntes videant, et qui vident
caeci fiant [(Luc. VIII)]
. Et: Non poterant credere, quia
dixit Isaias: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus
aggrava, ne forte videant oculis, et corde intelligant,
et convertantur, et sanem eos [(Isa. VI)]
. Et item: Non
pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi [(Joan.
XVII)]
. Et: Nemo potest venire ad me nisi Pater, qui
misit me, traxerit eum [(Joan. VI)]
. Et: Nemo potest
venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo [(Ibid.)]
.
Et: Nemo venit ad Patrem, nisi per me [(Joan. XIV)]
.
Et: Nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit
Filius revelare [(Matth. XI)]
. Et: Confiteor tibi, Pater,
Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus
et prudentibus, et revelasti ea parvulis [(Luc. X)]
.

Et duorum se sequi volentium, alterum admiserit,
alterum respuerit. Et: Sicut Pater suscitat mortuos
et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat [(Joan. V)]
. Si
igitur omnes homines vult salvos fieri, cur non omnes
vivificat, qui quos vult vivificat? Quare Spiritus
sanctus ubi vult spirat [(Ibid.)]
, non in omnibus?
et quare non omnibus, sed singulis dividit prout
vult [(I Cor. XII)]
?
Et quod in Actibus apostolorum legitur quia in
praeteritis generationibus dimiserit gentes omnes ingredi
vias suas, unamque tantum Judaeorum gentem
elegerit [(Act. XIV)] . Et quod praedicantibus Apostolis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.