PL 115, col. 990

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

patientur: nec ad peccatum quo primae resurrectionis
beneficium aut non accipiunt aut amittunt;
sed ad tormentum, quod illis propria iniquitas
male parit, et aequitas divina bene retribuit. Nec ad
mortem animae primam, in qua nascuntur parvuli,
vel in quam (sicut beatus Jacobus dicit) concupiscentia
sua abstracti et illecti recidunt criminosi: sed ad
mortem secundam, quam necesse est patiantur, retribuente
justissimo judice, sive qui ante perceptam
baptismi gratiam discedunt de saeculo: sive qui in
vacuum gratiam Dei recipientes, post acceptum
baptismum, usque ad finem praesentis vitae, malunt
servi esse peccati, nec volunt, dum tempus est acceptabile
et dies salutis, converti a via sua mala,
ut vivant. Et ignorantes quoniam benignitas Dei ad

poenitentiam eos adducat, ipsi, secundum duritiam
suam et impoenitens cor, thesaurizant sibi iram in
diae irae et revelationis justi judicii Dei.
Item in eodem [(cap. 7)] : Non ergo praedestinati
sunt mali ad hoc quod male operantur a concupiscentia
sua abstracti et illecti; sed ad hoc quod
juste patiuntur inviti. Praedestinationis enim nomine,
non aliqua voluntatis humanae coactiva [ al. coactitia]
necessitas exprimitur, sed misericors et justa
futuri operis divini sempiterna dispositio praedicatur.
Deo autem misericordiam et judicium cantat
Ecclesia, cujus hoc opus est in homine, ut occulto
voluntatis suae, non tamen injusto consilio, aut gratuitam
misericordiam praeroget misero, aut debitam
justitiam rependat injusto: imo, aut misericorditer

debitori donet, quod si vellet juste posset exigere:
aut juste cum usuris, quod suum est exigat, et iniquo
debitori, quod debetur iniquitatibus, reddat.
Item in eodem [(cap. 14)] : In utrisque ergo, id
est justis et injustis, tria quidem consideranda existimo,
initium voluntatis, progressum operis, finem
retributionis: ut in his quaecunque justa et bona
videmus, justo et bono Deo demus: illa autem Deo
indigna noverimus, in quibus nec bonitatem, nec
justitiam invenimus. Et considerata operum qualitate,
illa credamus a Deo praedestinata, quae misericordiae
vel aequitati divinae condigna reperiuntur,
et congrua. Misericors enim, et miserator, et justus
Dominus. Ac primo totius bonae voluntatis initium

ab illa sempiterna Trinitate, qui unus solus, et verus
est Deus, et praedestinatum confitemur et datum.
Hoc enim homini gratuita justificatione tribuit praeparatum,
quod in aeterna praedestinatione praeparaverat
tribuendum.
Item in eodem [(cap. 17)] : Et ideo jam, ut libelli
series temperetur, malorum quoque voluntatem,
operationem ac retributionem considerare debemus;
ut agnoscamus utrum malos Deus justus ad hoc
etiam praedestinaverit faciendum, quod in eis puniturus
est factum? An idcirco iniquos ad supplicium
juste praedestinaverit, quia eorum mala opera, licet
futura praescierit [ al. praesciret], non tamen ipse
praedestinavit ut futura essent, quia non ipse fecit ut
fierent.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.