PL 115, col. 991

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

Item in eodem [(cap. 19)] : Ad voluntatem igitur
malam Deus hominem non praedestinavit, quia homini
eam daturus ipse non fuit. Quomodo enim
Deus hominem, quem ad imaginem suam fecit, praedestinaret
ad malam voluntatem, quam ipse non fecit?
Item in eodem [(cap. 21)] : Porro autem cum negare
non possimus a Deo bono factum hominem
bonum, si dixerimus eum a Deo praedestinatum ad
opus aliquod malum, nos Deo misericordi et justo
tale opus, quod absit, ascribimus, ubi nec misericors
possit inveniri, nec justus. Si enim cum a Deo
fieret homo, sic erat in praesenti opere Dei, bonus,
ut in praedestinatione ejus esset malus; procul dubio
Dei opere malus futurus erat, a quo ad peccandum
praedestinatus fiebat. Ubi statim illa consequitur

absurditas, ut dicatur, quia Deus (de quo Propheta
dicit, qui fecit quae futura sunt ) in se habuit (quod
absit) iniquitatis originem, si hominem a se factum
ipse praedestinaverat peccatorem. Praedestinatio
enim ejus, praeparatio est operum ejus. Et sicut
competit Deo bono, ut causa sit totius operis boni:
sic incongruum est ut in ipso putetur causa cujuslibet
operis mali. Deinde attendamus, quia nulla
ratio redditur, qua homo ad peccatum praedestinatus
a Deo credatur. Si enim in his quos Deus et Pater
Domini nostri Jesu Christi benedixit in omni benedictione
spiritali in coelestibus in Christo Jesu,
sicut elegit eos in charitate, qui praedestinavit eos
in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum.
Si ergo in his causa praedestinationis quaeratur,

non utique alia, sed sola gratuita Dei misericordia
reperitur.
Item in eodem [(cap. 22)] : In his autem qui putantur
praedestinati, non ad luenda supplicia, sed ad
perpetranda peccata, cum causa ipsius praedestinationis
quaeritur, non invenio quid respondere possit,
quisquis hanc asserere meditatur. Nunquid enim,
sicut recte dicimus, ad hoc praedestinatos sanctos, ut,
Deo in eis misericorditer operante, ex malis fierent
boni, et ex impiis justi? Quod cum dicimus, ad Dei
gloriam dicimus: Nunquid sic recte dicere poterimus,
ad hoc praedestinatos iniquos ut Deo in eis,
etsi non misericorditer, saltem juste operante, ex
bonis fierent mali, aut ex justis fierent impii? Absit
hoc a nobis, et ab omnibus Christianis, ut causam

cujuslibet peccati quisquam deputare divinae audeat
aequitati: cum nec malitiae, nec impietatis cujusquam
causa esse possit.
Item in eodem [(cap. 23)] : Quis ergo putet a bono
ac suavi Deo praedestinatum hominem aut ad malitiam
voluntatis, qua bonum Deum relinqueret, aut
ad amaritudinem contumaciae, qua suavem Dominum
non timeret? Proinde fidelibus congruit credere et
confiteri, Deum bonum et justum praescisse quidem
peccaturos homines, quia nihil eum latere potuit
futurorum (neque enim vel futura essent si in ejus
praescientia non fuissent): non tamen praedestinasse
quemlibet hominem ad peccatum, quia si ad peccatum
aliquod hominem Deus praedestinaret, pro peccatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.