PL 115, col. 992

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

hominem non puniret. Dei enim praedestinatione
aut peccatorum praeparata est pia remissio, aut
peccatorum justa punitio. Nunquam igitur Deus ad
hoc hominem potuit praedestinare, quod ipse proposuerat
et praecepto prohibere, et misericordia diluere,
et justitia punire. Iniquos itaque quos praescivit Deus
hanc vitam in peccato terminaturos, praedestinavit
supplicio interminabili puniendos, in quo sicut culpanda
non est praescientia humanae iniquitatis, ita
praedestinatio laudanda est ultionis, ut agnoscatur,
non ab eo praedestinatum hominem ad qualecunque
peccatum, quem praedestinavit peccati merito puniendum.
Item in eodem [(cap. 24)] : Et licet in ejus praedestinatione
non fuerit, ut malitiam humanae voluntati

dedisset, fuit tamen in ejus praedestinatione, quid
humanae voluntatis malitiae reddidisset. Propter hoc,
quia sicut Psalmista testatur: Misericors est Dominus
et justus [(Psal. CXI)]
, praedestinavit justos ad gloriam,
iniquos ad poenam. Justificandis ergo atque glorificandis
praedestinatum misericordiae suae opus praedixit
pariter et promisit: iniquis autem praedestinatum
justitiae suae opus praedixit tantummodo,
non promisit [(cap. 25)] . Quod si quis quaerat cur
Deus omnia quidem praedestinata praedixerit,
non tamen omnia praedestinata promiserit? Respondemus
promissionem dici non posse, nisi
cum aliquid ad hoc praedicitur faciendum, ut possit
ei cui promittitur prodesse jam factum. Et promissum
semper esse doni, non semper esse judicii; cum

promissi largitas semper beatificet, judicii vero severitas
aliquando contristet. Quod Propheta metuens,
hujusmodi ad Deum orationem effundit: Ne intres
in judicio cum servo tuo, quia non justificabitur in
conspectu tuo omnis vivens [(Psal. CXLII)]
. Sciebat enim
cunctos pari retinendos punitionis vinculo, nisi Deus
in quibus vellet misericordiam fecisse, superexaltaret
judicio. Justificatio igitur et glorificatio, quae
non est homini ex homine, sed ex Deo, quia multum
sanctis fuerat profutura, ideo praedicta est
et promissa; punitio vero, quia in aeternum fuit
impiis obfutura, praedicta est tantummodo, non
promissa. Quod etiam divinis testimoniis facilius
ostenditur. In illo quippe Prophetae loco utrumque
pariter invenitur expressum, ubi Deus per Isaiam

eos qui sibi non serviunt, his arguit verbis: Ecce,
qui serviunt mihi manducabunt, vos vero esurietis:
Ecce, qui serviunt mihi bibent, vos vero sitietis:
Ecce, qui serviunt mihi laetabuntur, vos vero clamabitis
prae dolore cordis vestri, et a contritione spiritus
ululabitis [(Isa. LXV)]
. In his omnibus, quaecunque
ad iniquorum personam pertinent, praedicta sunt
tantummodo, non promissa. Neque enim dicendum
est bonitatis largitate promissum quod intentat
iniquitatis merito severitas inferendum. Si qua vero
ad personam servientium Deo pertinent, et praedicta
sunt, et promissa. Tale aliquid est etiam in illo Salvatoris
nostri sermone, quo ait: Tunc illi ibunt in
combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.