PL 116, col. 100

Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

Non enim praedestinat Deus, nisi quae ipse
facturus est: praescit vero multa quae ipse facturus
non est, sicut omnia mala, quae utique mali faciunt,
non ille. Ipsos quoque malos non ideo perire, quia
boni esse non potuerunt: sed quia boni esse noluerunt,
et suo vitio vasa irae apta in interitum perseveraverunt,
et in massa damnationis, vel originalivel
actuali merito permanserunt. In bonis autem,
omnipotens Deus, sicut supra satis ostensum est,
utrumque praescivit et praedestinavit, ut et in praesenti
vita per suam gratiam existerent boni, et in
futura etiam beati. Utriusque enim boni eorum, id
est, praesentis et futuri, ipse est auctor, et idcirco
sine dubio utriusque praecognitor et praedestinator.
Quare et ipsi ex seipsis non solum aliud esse potuerunt,

sed etiam aliud fuerunt antequam per eum qui
justificat impium, ex impiis justi efficerentur. Sive
autem in illis qui salvantur, sive in illis qui pereunt,
voluntas propria remuneratur, voluntas propria
damnatur. Sed in illis, quia per gratiam Domini
Salvatoris est sanata, ut ex mala et prava fieret
bona et recta, est procul dubio dignissime coronata:
in istis autem, quia non acquiescit per Salvatorem
recipere sanitatem, justissime per eumdem
judicem sentiet perpetuam damnationem. Et hoc est
breviter totum, quod de libero arbitrio juxta veritatem
catholicae fidei est tenendum. Quod scilicet
omnem hominem liberi arbitrii condiderit Deus.
Sed quia per unum hominem peccatum intravit in
mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes

homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: ita
istud liberum arbitrium, in universo genere humano,
illius praevaricationis merito, vitiatum et corruptum,
ita obcaecatum est et infirmatum, ut sufficiat
homini ad male agendum, id est, ad ruinam iniquitatis,
et ad hoc solum possit esse liberum: ad
bene agendum, id est, ad exercitium virtutis et fructum
boni operis, nullo modo assurgat et convalescat,
nisi per fidem unius mediatoris Dei et hominum
hominis Christi Jesu, et donum Spiritus sancti
instauretur, illuminetur atque sanetur: sicut ipse
Salvator in Evangelio promittit, dicens: « Si vos
Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. » Et Apostolus
ait: « Ubi spiritus Domini, ibi libertas. » Ut
per hanc gratiam Christi et spiritus Christi, humanum

liberum arbitrium illuminatum atque sanatum,
dicat gratulans illud Psalmistae: « Dominus illuminatio
mea et salus mea, quem timebo? Qui igitur
hanc gratiam libertatis accipere desiderat, ut ad
bene et pie vivendum veraciter liber fiat, non de suis
viribus praesumat, sed illi se fideliter sanandum corroborandumque
committat, de quo idem Psalmista
dicit: Apud Dominum gressus hominis dirigentur
et viam ejus volet: » illumque oret atque supplicet
dicens: « Gressus meos dirige secundum eloquium
tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. »
Et iterum: « Deduc me, Domine, in via
tua, et ingrediar in veritate tua, » et caetera similia.
OPUSCULUM II. De gratia et praescientia Dei, deque praedestinatione et libero arbitrio, de spe item ac fiducia salutis, et de sententia sancti Augustini. [(Opusculum hoc in veteri codice Amulonis Epistolam subsequitur, sine titulo, et, ut apparet, sine principio.)]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.