PL 116, col. 99
Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
et patientiae et longanimitatis ejus contemnis,
ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam
te adducit. » Secundum duritiam autem suam et
cor impoenitens, thesaurizat sibi iram in die irae et
revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique
secundum opera sua. Hinc etiam alia Scriptura testatur,
dicens: « Deus mortem non fecit, nec laetatur in
perditione vivorum: impii autem manibus et verbis
accersierunt illam, et aestimantes amicam deflexerunt
et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni
sunt qui sint ex parte illius. » Non ergo omnipotens
Deus ulli hominum causa mortis vel perditionis
existit; sed ipsam mortem et perditionem manibus
et verbis ipsi impii sibi acccersunt, dum nequiter
operando, et nequius aliis suadendo, et sibi et illis
damnationem adducunt; dum viam iniquitatis et
perditionis amantes, a recto itinere deflectunt, et
ad perpetuam damnationem, tanquam datis inter se
dextris, pari consensu nequitiae, quasi ex voto et
sponsione festinant, foederati mortis et vitae aeternae
inimici: ipsi secundum duritiam suam et cor impoenitens,
thesaurizant sibi iram in die irae. In qua die
justi judicii Dei, quia unusquisque secundum opera
sua recipit, nemo ex Dei praejudicio, sed ex merito
proprio iniquitatis, condemnatur. Non enim ille aliquem
praedestinavit ut malus esset, sed vere omnem
malum praedestinavit ut impunitus non esset. Quia
et unaquaeque lex justa crimen non jubet, ne sit injusta,
et tamen criminosum punit, ut vere sit justa.
Qui ergo dicit, quod hi qui pereunt praedestinati
sunt ad perditionem, et ideo aliter evenire non potest;
similiter quoque et de justis, tanquam et ipsi
ideo salventur, quia praedestinati ad salutem aliud
esse non potuerunt. Qui ergo haec tam confuse et insulse,
et illis tollit meritum damnationis, et istis meritum
salutis: ac per hoc quid aliud agit, nisi ut et
pereuntibus secundum illum sit imposita necessitas
perditionis, et his qui salvantur sit imposita necessitas
salutis? atque ideo nec illi juste damnentur, qui
justi esse non potuerunt, nec isti juste remunerentur,
qui aliud quam justi esse nequiverunt, ut in
utraque parte et perditio et salus non sit ex judicio
propriae actionis, sed ex praejudicio divinae praeordinationis?
Et ubi erit illud: « Qui reddet unicuique
secundum opera sua? » Et iterum: « Nunquid
iniquus Deus qui infert iram? Absit. » Aperte
namque causa perditionis illorum qui pereunt in
Deum refertur, si ipse eos ita ad interitum praedestinavit,
ut aliud esse non possent. Quod sentire vel
dicere horribilis blasphemia est. Sed Ecclesiae catholicae
fides, cujus filii et sectatores esse debemus, ita
nobis firmissime tenendum insinuat, ut superius
juxta Scripturae sanctae auctoritatem breviter designavimus.
Videlicet omnipotentem Deum, in malis
ipsorum malitiam praescisse, quia ex ipsis est; non
praedestinasse, quia ex illo non est: poenam vero illorum
et praescisse, quia Deus est, et praedestinasse,
quia justus est: ut et in illis sit meritum suae damnationis,
et in illo potestas et judicium justae damnationis.