PL 116, col. 145
Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
in domum meam unde exivi: et veniens, invenit
vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus
secum, nequiores se: et ingressi habitant
ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus [(Luc. XI, 24, 25, 26)] .
» Sic fiet et generationi
huic pessimae. Quae verba Domini beatus Hieronymus
explanans, ita dicit: « Immundus spiritus exivit a
Judaeis, quando acceperunt legem: et ambulavit per
loca arida, quaerens sibi requiem. » Expulsus videlicet
a Judaeis, ambulavit per gentium solitudines: quae
cum postea Domino credidissent, ille non invento
loco in nationibus, dixit: Revertar ad domum meam
pristinam unde exivi: habebo Judaeos quos ante
dimiseram. Et veniens invenit domum vacantem,
scopis mundatam. Vacabat enim templum Judaeorum,
et Christum hospitem non habebat, dicentem:
« Surgite, eamus hinc [(Joan XIV, 31)] . » Et in alio loco:
« Dimittetur vobis domus vestra deserta [(Luc. XIII,
35)] . » Quia igitur et Dei, et angelorum praesidia
non habebant, et ornati erant superfluis observationibus
legis, et traditionibus Pharisaeorum:
revertitur diabolus ad sedem suam pristinam,
et septenario sibi numero daemonum addito habitat
pristinam domum, et fiunt novissima illius
pejora prioribus. Multo enim nunc majori daemonum
numero possidentur, blasphemantes in synagogis
suis Christum Jesum, quam in Aegypto possessi
fuerant ante legis notitiam. « De istis eorum
blasphemiis, non solum in Dominum Jesum Christum,
sed et in Ecclesiam ejus, idem doctor in explanatione
Amos prophetae, cum illa verba exponeret:
« Et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem
suam servaverit usque in finem [(Amos I, 2)] , »
ita ait: « Antiquumque furorem et iracundiam tenentes
usque hodie in synagogis suis, sub nomine Nazarenorum
blasphemant populum Christianum. » Item
apud eumdem prophetam exponens illa Domini verba,
quibus psalmos et cantica, quae videntur canere in
synagogis Satanae reprobat, dicens: « Aufer a me
tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae
non audiam [(Amos V, 23)] ; » praefatus doctor conjungens
eos haereticis, sic loquitur: « Judaeorum
quoque traditio, et psalmi quos in synagogis canunt,
et haereticorum composita laudatio, tumultus est
Domino, et (ut ita dicam) grunnitus suis, et clamor
asinorum. »
VIII.
Idem etiam doctor quanto odio et exsecratione
istiusmodi blasphematores Christi, et Ecclesiae
ejus abominandi sint, suo nos exemplo informat,
quodam loco dicens: « Si expedit odisse homines,
et gentem aliquam detestari, miro odio aversor circumcisionem:
usque hodie enim persequuntur Dominum
nostrum Jesum Christum in synagogis Satanae. »
Item alibi [(ep. 151, quaest. 10)] : « Quantae, inquit,
traditiones Pharisaeorum, quas hodie δευτερώσεις
vocant, et quam animales sint fabulae revolvere nequeo:
pleraque enim tam turpia sunt, ut erubescam
dicere. » In expositione quoque Isaiae [(in cap. VIII)] ,